Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1521 IX 29
Signature: 1521 IX 29
Add bookmark
Edit charter (old editor)
29. September 1521
II. Lajos király Máté pannonhalmi és Jakab bakonybéli apátoknak a táborba szállást elengedi, de megparancsolja, hogy népüket a táborba indítsák. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 208226


Nos Ludovicus, Dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc., memorie commendamus per presentes, quod, quamvis nos ad presentem contra Turcos expeditionem, sicut universis dominis prelatis et baronibus, nobilibusque regni nostri, ita venerabilibus quoque et religiosis fratribus Mattheo, Sancti Martini Sacri Montis Pannonie et Iacobo de Beel abbatibus personaliter atque cum gentibus et quinta rusticorum parte venire mandaverimus, considerantes tamen dictorum Mathei et Iacobi abbatum gravem egritudinem, qua in presens premuntur et ad labores bellicos insufficientes dinoscuntur, eisdem tum ex eo, tum vero ut eorum presentia cultus divini in suis ecclesiis bono ordine peragantur, id annuendum duximus et concedendum, ut ipsi dicte expeditioni nostre personaliter interesse non teneantur, quilibet tamen eorum hominem idoneum, personam suam representantem cum gentibus, quibus tenentur, in loco deputato habere debeant et teneantur. Immo annuimus et concedimus harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum in castris nostris ad oppidum Mohaach positis, in festo Beati Michaelis archangeli, anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo primo. [1521. szept. 29.]||
Relatio magistri Thome, archipresbiteri de Beregzaaz, secretarii regie maiestatis.
Relatio magistri Thome, archipresbiteri de Beregzaaz, secretarii regie maiestatis.
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1521 IX 29, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1521_IX_29/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success