useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1525 VII 22
Signature: 1525 VII 22
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Juli 1525
Akay Gáspár lelkiüdvéért és 32 forintért a szentmártoni monostornak adja két bőnyi nemesi sessióját, 50 hold szántót és 25 kaszaalj rétet.  

orig.györi káptalan
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 208270
Graphics: 
x
Nos, capitulum ecclesie Iauriensis memorie commendamus, quod nobilis Caspar de Aka ad nostram personalem veniens presenciam onera et quelibet gravamina nobilium Iohannis, flii ac puelle Margarethe, filie omniumque fratrum, proximorum et consanguineorum suorum quo ad infrascripta super se assumens sponte et libere confessus est in hunc modum: quod ipse illum diem novissimi iudici, in quo homines, nedum de suis gravibus operibus, verum eciam de omni verbo ocioso strictissimam redituri sunt racionem, in animo suo volvens, tum pro anime sue salute et refrigerio, tum vero pro triginta duobus florenis plene persolutis duas sessiones suas nobilitares in possessione Bewn in comitatu Iauriensi existente habitas, penes sessionem conventus Sancti Martini ab occidente habitam, simul cum quinquaginta iugerum terrarum arabilium ac eciam pratis ad viginti quinque falcastra sufficientibus, aliis eciam cunctis suis utilitatibus et pertinenciis quibuslibet ad easdem de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus reverendo domino Matheo abbati et conventui ac monasterio Sancti Martini Sacri Montis Pannonie dedisset, donasset, vendidisset et contulisset, imo dedit, donavit vendidit et contulit coram nobis iure perpetuo et irrevocabiliter tenendam, possidendam pariter et habendam, nullum ius nullumve iuris et dominii proprietatem sibiipsi in eisdem reservando, sed totum et omne ius suum omnemque iuris et dominii proprietatem, quod et quam ipse et sui heredes in eisdem habuissent, aut habere sperassent, in et ad dictum monasterium. Sancti Martini transtulit pleno iure et cum effectu. Assumens nichilominus prefatus Caspar Akay predictum monasterium Sancti Martini consequenterque abbatem et conventum eiusdem monasterii temporum processu in pacifico dominio dictarum duarum sessionum, contra quosvis causidicos, impetitores conservare, tueri et defendere suis propriis laboribus et expensis. Harum literarum nostrarum vigore et testimonio mediante. Datum in festo Beate Marie Magdalene, anno Domini MDXXV. [1525. júl. 22.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.