Charter: Tihany, Bences (PannH) (1055-1522) 1262-1266
Signature: 1262-1266
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1262 - 1266
Henrik nádor Nedelnek, a tihanyi egyház tisztjének azon vádjára, hogy Csánk, a tósoki Illés fia, az ő testvérét megölte, a vádlót és a vádlottat öt társával bajvívásra utasítja s mivel az utóbbiak nem jelennek meg, Csánkot halálra, társait pedig jószágvesztésre ítéli. Current repository:
Tihany OSB (PannH)
- notes extra sigillum:
- 208380


Nos H[enricus] palatinus et comes Posoniensis damus pro memoria, quod Nedel, officialis ecclesie de Tyhon, et Zaba, frater eius, citaverunt ad presenciam nostram Sank, filium Elie de Tosuk, proponentes contra eum, quod ipse Sank interfecisset fratrem eorum, nomine Zomoyn, cum adiutorio istorum quinque hominum, scilicet Pauli, Dees, Nicolai, Tyvvani et Romani. Econverso autem respondit prefatus Sank, quod ipsum hominem ipse interfecisset in culpa sua; responderunt eciam iidem quinque homines, quod inmunes essent in morte illa et adiutorium sibi non dedissent. Unde nos iudicavimus ad produccionem testium ipsam causam, postmodom autem iudicavimus ad duellum, partibus consencientibus terminum ad hoc assignantes. Adveniente enim termino duelli, Nedel, officialis ecclesie prefate, comparuit coram nobis in duello suo paratus facere duellum et pugilem suum adduxerat; Sank vero et iidem quinque homines prenotati non comparuerunt, nec pugilem adduxerunt. Ideo autem decrevimus, quod idem Sank, ubicumque inveutus fuerit, impediatur et ad iudicem ducatur ad sanguinis effusionem, et aput (!) quem inventus fuerit, ille non audeat eum retinere; prenominatis autem quinque hominibus non decernimus fieri efusionem (!) sanguinis, sed quicquid habent tam in possessionibus, quam in aliis, totum amittant. Datum in Challokvz in crastino ascensionis.
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Tihany, Bences (PannH) (1055-1522) 1262-1266, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/TihanyOSB/1262-1266/charter>, accessed 2025-04-27+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success