Charter: Tihany, Bences (PannH) (1055-1522) 1385 X 26
Signature: 1385 X 26
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
26. Oktober 1385
Mária királyné István pannonhalmi apátnak, mint a magyar Szent-Benedek-Rend elnökének beleegyezésére és ajánlására hivatkozva megengedi, hogy György tihanyi apát Arács falunak a monostorát illető felerészét elcserélhesse. Current repository:
Tihany OSB (PannH)
Tihany OSB (PannH)
- notes extra sigillum:
- 208399
Nos Maria, Dei gracia regina Ungarie, Dalmacie, Croacie etc. notum facimus universis, presentes inspecturis, quod religiosus vir, frater Georgius, abbas monasterii Sancti Aniani de Tykonio, ad nostre serenitatis veniens presenciam nobis humiliter sponte et ultronea voluntate supplicavit, ut quia medietas cuiusdam possessionis, Arach vocate, in comitatu Zaladiensi existentis, dicto monasterio suo et per consequens sibi, item alia medietas honorabili viro Nicolao, preposito Sepusiensi, secretario nostro cancellario, necnon nobilibus dominabus Elizabeth, consorti Farcasii de Hydegkuth, et Barbare, uxori Petri de Ayka, sororibus eiusdem domini prepositi uterinis, pertinerent atque spectarent, et ex hoc propter promiscuitatem terrarum arabilium, fenilium, pratorum et aliarum utilitatum, in facie eiusdem possessionis Arach existencium, hincinde eis et ipsorum iobagionibus ac famulis diverse iniurie, dampna et nocumenta sine intermissione inferrentur et irrogarentur, ideo propter evitanda scandala et futuros eventus, que inter ipsos utrumque et eorum iobagiones possent oriri et sepe sepius oriuntur, ipsi fratri Georgio abbati ad faciendum concambium cum eodem domino Nicolao preposito et suis sororibus predictis vel aliis, quibuscumque posset, nostrum consensum benivolum licenciam pariter et assensum ex gracia speciali, tanquam patrona ipsius monasterii Sancti Aniani, misericorditer prebere et annuere dignaremur, potissime quia venerabilis et religiosus vir, dominus frater Stephanus, abbas monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie, presidens tocius ordinis Sancti Benedicti per Hungariam constitutus, auctoritate presidencie eciam suum prebuisset favorem pariter et assensum, prout id exhibicione litterarum eiusdem domini fratris Stephani abbatis coram nobis facta declarabat. Nos itaque considerantes, ut regia maiestas ex solita pietate semper ad ea intendere debet, que pacis sunt et ecclesie sue comodum conspiciunt, advertentes eciam, quod nostri progenitores fundatores ipsius monasterii fuerant et ex hoc sibi de remedio provideri expedit opportuno, ipsi fratri Georgio, abbati Tykoniensi, humiliter et devote in hac parte nobis supplicanti, annuimus et concessimus, imo prebendo benivolum nostrum consensum, favorem et assensum concedimus auctoritate iuris nostri patronatus graciose, ut ipse dominus abbas cum eodem domino Nicolao preposito et suis sororibus vel cum aliis, quibus comodius poterit, ex nostra permissiva licencia et favore de ipsa medietate dicte possessionis, Arach vocate, ipsum monasterium Sancti Aniani et per hoc dictum abbatem contingenti, super aliis iuribus possessionariis concambialem permutacionem facere, inire, firmare et contrahere possit, perpetuo et irrevocabiliter duraturam, quam nos ratam semper et ubique futuris atque successivis in temporibus habebimus, conservabimus et conservamus, atque gratam harum nostrarum testimonio litterarum, quas in formam nostri privilegii redigi faciemus, dum nobis fuerint reportate. Datum Bude,in festo Beati Demetrii martiris, anno Domini Mo CCCo LXXXo quinto. [1385. okt. 26.]
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Tihany, Bences (PannH) (1055-1522) 1385 X 26, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/TihanyOSB/1385_X_26/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success