Urkundliche Geschichte des Hansischen Stahlhofes zu London, Nr. 7, S. 200
Current repository:
Urkundliche Geschichte des Hansischen Stahlhofes zu London, Nr. 7, S. 200

Re\ etc. ciuibus de Colonia etc. Grates vobis referimus multipiices super honore, reuerencia, auxilio et bonis domino regi Othoni, nepoti nostro, a vobis collalis, vestram dileccionem atlentius rogantes, quatinus opus dileccionis et obsequü, quod erga eum adeo bene incepistis, ad effectum per- ducere studeatis optatum, et ad hunc summum honorem consequendum, quem Deo annuente in breui consecuturi sumus, ei ita viriliter et efficaciter auxilium et consilium impendalis, vt ex eius sublimacione merite gloriam consequi debeatis. Amplius enim vestro cedet honori, si per vos eius promocio finem sortitur optatum, a quibus totius fortune eius series et Processus sumpsit initium. Nos autem vos et omnes res et possessiones vestras in custodiam et protectionem nostram suscepimus, vobis concedentes liberum ingressum et regressum et transilum per vniuersum terra in nostram, quocumque vobis placuerit. cum omnibus mercliandisis vestris; saluis tarnen nobis debilis et antiquis consuetudinibus nostris, quas antecessores vestri et vos tempore antecessorum noslrorum, regum Anglie, fecistis et facere consueuistis. Teste etc. Apud Wintoniam, XI. die Apriiis.
Urkundliche Geschichte des Hansischen Stahlhofes zu London, ed. Lappenberg, 1851 (Google data) 7, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HansischerStahlhof/1dc5ba89-18a0-4c45-b430-e9a6ad05cf33/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success