Urkundliche Geschichte des Hansischen Stahlhofes zu London, Nr. 151, S. 318
Urkundliche Geschichte des Hansischen Stahlhofes zu London, Nr. 151, S. 318
Edwardus, Dei gracia rex Anglie et Francie et dominus Hibernie, spectabilibus et clarissimis viris, Proconsulibus et Consulibus civitatis Haraborgensis, aniicis nostris carissimis, salutem plurimam
') Aas einer Abschrift im hambarger Archive.
1465, April 23. 125
dicil. Spectabiles et clarissimi viri! Mercatores Hanse Aleraannie, qui hoc regno nostro sua tractant negocia, pridie oos docuere, quod per civitates eiusdem Hanse ad sedandas discordias ultro citroque media communicata fuerant, landem vero conclusum, quod diela communis ceiebraretur, si hoc nobis gratum foret. De qua re eciam cerciores facti eramus per literas, quas nobis reddi feceraut Procon- sules et Consules civitatis Coloniensis, qui nomine tocius Hanse ad nos scripserunt; intimantes, quod in urbe vestra de Hambourgh, dieta huiusmodi celebranda commodius videretur. Ad festum sancti Johannis baptiste iam transactum parauimus, ad literarum huiusmodi et mercatorum instancias, am- bassiatores nostros, qui Traiectum inferiorem sunt profecti, pro dieta ipsa conflcienda, quod e re pu blica nostra fore videbatur. Tametsi infecto negocio oratores ipsi sinl reversi, nihilo secius, quia dicti mercatores de Hansa plurima dicentes pro excusacione non observate diete, de inlegro nobis persuase- runt, ut discordias supradictas tollendi lenieudique gracia, quod eius (?) fieri posset, contenti fuerimus, ut hincinde securitas detur mercatoribus utriusque partis biennio duratura; quo quidem teraporis cur- riculo mutua communicatio et libera mercandisandi facultas haberetur. Quod si ex parte ipsius Hanse acceptum habeatur et litere sufficientes super hoc expedite nobisque deliberate fuerint, nostrarumque simillimas paratas habebit.') interimque, ut omnis e medio tollatur simultas, si oratores nomine ipsius Hanse ad Traiectum supradiclum vel ad locum nobis propinquiorem, transmittent circa festum sancti Johannis baptiste proximum, nostros eciam istinc destinare curabimus, si tempore congruo de hoc nos cerliores efficient: neque enim difficiles erimus in rebus ipsis, que communi bono conducere videbuntur. Ex manerio nostro de Eltham, tercio nonas Ianuarias.
, Edwardus R.
In dorso: Spectabiiibus et clarissimis viris, Proconsulibus et Consulibus civitatis Hambor- gensis, amicis nostris carissimis.
Urkundliche Geschichte des Hansischen Stahlhofes zu London, ed. Lappenberg, 1851 (Google data) 151, in: Monasterium.net, URL </mom/HansischerStahlhof/d6feb86e-4b84-4b73-b99f-c67293110f41/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success