Urkundliche Geschichte des Hansischen Stahlhofes zu London, Nr. 213, S. 386
Current repository:
Urkundliche Geschichte des Hansischen Stahlhofes zu London, Nr. 213, S. 386

Jacobus, Dei gratia magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Rex, Fidei Defensor etc. Magni- ficis atque amplissimis Viris, Consulibus et Senatoribus Imperialis et Liberae Ciuitatis Lubecae, Anticb nostris charissimis, Salutem et Felicitatem. Magnifici atque amplissimi Viri: Amici nostri charissimi! Pro nostra constanti erga Caesarem beneuolentia et perpetua syncerilate, quae uel maxime eluxit, ex quo Gener noster rebus Bohemicis immisceri se passus est, non immerito expectasse nos arbitramur, vi eiusdem Generi nostri Patrimonium, quo et charissimae Filiae nostrae Ulis in partibus fortunae et suauissimorum Nepotum dignitales heredilariae continentur, saltem nostra causa ab omni armornm periculo tutum esset. Sed expectationem euentus fefellit. Spes quidem alia nobis facta est et induciae aliquandiu intercedentibus nobis concessae, nunc autem et Palatinatus omnis* superior et inferioris pars maior hostilibus armis occupantur. Poterint Magnificae Dominaliones Vestrae, siue Religionem spectent, siue politicum Germaniae statum, pro prudenlia sua facile animaduertere, quibus malis baec rerum mulatio aditum patefaciat, nisi communi periculo communi opera atque ope in causa aequis- sima mature occurratur. Ad nos quod atlinet, nec Dignitas nostra nec ipsa Natura patitur, vt inno- centissimorum Nepotum patrocinium deseramus. Haec Magnificis Dominationibus Vestris Visum est exponere, pro nostro in Rempublicam veslram affectu beneuolo, quem ut verbis proßtemur, ita et factis, data occasione, cumulate testabimur. Datum e Palatio nostro Albaulae, Villi die Januarii 1621. Jacobus Primus.
Urkundliche Geschichte des Hansischen Stahlhofes zu London, ed. Lappenberg, 1851 (Google data) 213, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HansischerStahlhof/f1624537-ee1e-4a8d-a0ca-a33cc27e42b0/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success