useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch zum österreichisch evangelischen Kirchenrecht, ed. Kuzmány, 1855 (Google data)  C.
Signature:  C.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Toleranzpatent für Ungarn vom 25. October 1781.
Source Regest: 
Urkundenbuch zum österreichisch evangelischen Kirchenrecht, Nr. C. , S. 139
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch zum österreichisch evangelischen Kirchenrecht, Nr. C. , S. 139

    Graphics: 
    x

    Benigna Resolutio Caesareo-Regia Excelso Consilio Locumtenentiali Regio intimata. Josephus II. etc. Reverendissimi etc. Cum Nobis per- svasum sit, omnem coaetionem, quae conscientiae hominum vim inferat quam maxime hocere; contra vero , plurimum utilitatis in religionem, et rempublicam e genuina, qualem Chfistiana charitas probat, tolerantia promanare; hanc in universis haereditariis provineiis Nostris, certis legi bus firmare decrevimus.

    Quia vero Regia haec sollicitudo Nostra ad Regnum Hungariae, provinciaisque eidem adnexas, liuc magis pertinet, quod ibidem Acatholici utpote tam Augustanae quam Helveticae Confessioni addicti, nec non Graeci ritus non uniti incolae, illi sub peculiari Regni legum, hi vero Privilegiorum Regiorum tutela, actu constituantur; ideirco clementer volumus, ut, salvis ceteroquin iisdem legibus et privilegiis, quae in fa vorem praeattactorum Acatholicorum, seu respectu publici religionis ex'ercitii, seu vero quoad alia civilia Jura et Praerogativas iisdem quo

    140 Toleranipatent für Ungarn vom 25. October 1781.

    que competentes, hucdum constituta sunt, et quorum intuitu paullo in- ferius nonnullas Benignas Nostras Resolutiones uberius declaraturi sumus, in reliquis quoque ejnsdem regni Hungariae et provinciarum eidem annexarum districtibus, liberis item, Regiisque Civitatibus, nec non Com- munitatibus, in quibus Acatholici seu per leges, seu per privilegia, a publice» religionis exercitio aliisque Jurium civilium effectibus arceantnr, eadem vera Christiana tolerantia, eodem, quo in reliquis haereditariis provineiis Nostris, modo introducatur, atque constabiliatur, quae proinde in sequentibus punetis consistet.

    1. Universis Acatholicis Helveticae quippe et Augustanae Confes sioni addictis, nec non Graeci ritus non unitis, ubivis loeorum, in qui bus eis seu fundamento legum Regni, seu Benignorum Privilegiorum et praecedentium nonnullarum normalium Resolutionum Regiarum, publicum religionis exercitium, uti supra attactum est, non competit, privatum absque omni reflexione, an illud in tali loco unquam in usu fuerit, nec non? benique concedimus.

    2. Hoc autem privatum religionis exercitium non illo restricto sensu, uti illud hucdum in Regno Hungariae declaratum fuit, aecipi; verum eo modo intelligi volumus, ut nempe iisdem Augustanae et Helveticae Con- fessioni addictis et Graeci ritus non unitis, in quovis ejusmodi loco publico religionis exercitio non proviso, ubi centum Acatholicorum fami- liae existunt sufiieientiaque media ad struenda oratoria, Ministrorum et Ludimagistrorum domus, eorumque congruam provisionem citra illud, ut contribuens populus subsidiis his nimium gravetur, aut relate ad ineum- bentes ipsi publicas praestationes debilitetur, legitimata fuerint, liberum sit iisdem Acatholicis seu Augustanae et Helveticae Confessioni addictis seu Graeci ritus non unitis, privata oratoria eo modo exstruere, ut haec turribus, campanis et introitu e platea publica ad similitudinem publi- corum templorum accomodato destituantur, Ministros praeterea et Ludi magistros introducere, pro illis necessaria aedificia ponere , ac ita non tantum in his privatis oratoriis omne religionis eorum exercitium, sed etiam provisio infirmorum suorum tam in iisdem locis, quam et extra illa , libere admittatur. Porro

    3. Clementer constituimus, ut iisdem Acatholicis in universis hae reditariis regnis et provineiis Nostris, adeoque etiam in regno Hungariae et provineiis eidem adnexis, in iis quoque provineiis et locis, in quibus illi ad consequenda munia publica, dignitates Academicas , Jus coneivi- litatis, Incolatus et Magisterii, possessiones item bonorum et fundorum civilium , causa religionis, virtute legum Regni, aut eatenus elargitorum Privilegiorum, uti signanter in Regnis Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae ac nonnullis Liberis Regiisque Civitatibus et privilegiatis Communitatibus, hucdum incapaces erant, haec capacitas deinde de casu in casum, omni tempore, atque absque omni nectenda eatenus difficultate, per viam Dispensationis ex gratia Nostra et clementia Regia tribuatur: In reliquis autem Comitatibus et Civitatibus, in conferendis publicis muniis, gene- ratim remoto diversae religionis respectu, sola meritorum et talentorum, probae item et Christianae vitae ratio habeatur.

    4. Ad constabiliendam veram Christianam tolerantiam, ultro et illud pertinere existimamus, ut Augustanae et Helveticae Confessioni ad

    Toleranzpatent für Ungarn vom 23. October 1781. 141

    dicti, Jus jurandum nulla occasione in alia quadam forma, quam quae ipsorum religionis principiis convenit, praestare teneantur. Porro ex eadem ratione.

    5. Nullus Acatholicorum cultui Divino catholicorum aut Ceremoniis interesse compellatur, eo minus mulctae cuidam ideo subjiciatur; neque Articuli cohales, vel statuta alia quaevis eatenus stringant.

    6. Per hoc autem ita explicatum privatum religionis exercitium atque Christianae tolerantiae limites, nullo modo, uti jam in superioribus punctis attactum est, legibus Regni, rite expeditis item et usu firmatis privilegiis, benignisque normalibus Resolutionibus Regiis, quae publicum religionis exercitium in nonnullis locis praeattactis Augustanae et Hel- veticae Confessioni addictis et Graeci ritus non unitis, aliasque conces- siones tribuunt, derogatis, prout parte ex altera eas quoque Regni leges et privilegia, quae in favorem dominantis religionis, signanter, quoad regna Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae, normullasque Liberas Regni Civitates atque Communitates constituta sunt, circa non admittendum publicum religionis exercitium, in salvo relinqui, verum praeattactum privatum religionis exercitium, aliaque praerecensita verae Christianae tolerantiae accessoria, ex gratia unice et clementia Regia, per modum Dispensationis, in mentionatis quoque Regnis et Civitatibus, in quantum hujusmodi leges et privilegia iisdem obstarent, concedi clementer volumus.

    Et haec sunt illae leges, secundum quas veram Christianam tole- rantiam, in universis haereditariis provinciis Nostris, consequenter in Regno quoque Hungariae, partibusque eidem adnexis , absque mora in- troduci, et constabiliri clementer praecipimus. In cujus proinde prae- vio modo declaratae Benignae Resolutionis Nostrae obsequium, Fidelitates Vestrae universis supremis Comitibus injungent, ut eandem in gremio moderationi eorum concreditorum Comitatuum, occasione primitus cele- \>randae Generalis Congregationis, publicent, atque in candidatione ad officia comitatensia, talentorum unice, atque Christianorum proborum morum rationem, remoto diversae religionis respectu, habeant. Porro cunctis quoque Liberis Regni Civitatibus et Districtibus portas separatas habentibus, eandem Resolutionem Nostram, pro accurata observatione intimabunt Eaedem Fidelitates Vestrae, atque ut eo citius ea, quae benigne resolvimus, ad omnium notitiam perveniant, Circulare hocce intimatum typis etiam publicis excudi, atque pro cujusvis usu venum exponi curabunt. Posteaquam autem nonnullae Augustanae et Helveticae Confessioni addictorum, atque Graeci ritus non unitorum Communitates in sequelam praeviae benignae Resolutionis, pro concedendo hujusmodi privato religionis exercitio, ad easdem Fidelitates Vestras recurrerint, iisdem ultro eam activitatem clementer deferimus , ut ubi ex ordinanda, atque in concursu etiam Acatholicorum peragenda accurata investigatione evenerit, recurrentem ejusmodo Communitatem, et sufficienti familiarum numero et facultatibus requisitis tam ad struenda aedificia, quam et ne- cessariam Ministri et Ludimagistri provisionem, citra nimium Contribu- entium aggravium praeditam esse, absque ulteriori ad Nos facienda eatenus repraesentatione hujusmodi privatum religionis exercitium praevia ratione limitatum ex gratia et clementia Nostra Regia concedere valeant; sin vero petito Supplicantis hujusmodi communitatis, ex quacunque ratione

    142 Toleranzpatent fur Ungarn vom 23. October 1781.

    minus deferendum esse existimaverint, eatenus Nobis ulteriorem reprae- sentationem, cum deductione quorumvis motivorum pro elargienda ulte- riori Benigna Resolutione Nostra, praevie fieri volumus.

    Quia vero utrique Confessioni addicti plurima Gravamina ad Nos detulerunt, Nos vero non obscure comperimus, in nonnullis ab aequo moderamine aberratum, nec non, justis eorum querelis saepe saepius ansam praebitam fuisse, quapropter tam religionis honor, quam commune reipublicae bonum aequam in his medelam exposcere videbatur, de- crevimus igitur ultra ea, quae superius ad normam sincerae tolerantiae Christianae statuimus adhuc peculiariter in sequentibus clementer concedere.

    7. Cum matrimouia disparis religionis huedum non secus, quam erga dandas reversales de prolibus, utriusque sexus in religione Romano- Catholica educandis, admissa fuerint, hujusmodi reversalium usum ex nunc quidem abrogare, pro constanti tamen norma, una sancire duximus, in matrimoniis disparis religionis ubi pater Catholicae religioni addictus est, omnes proles tam masculi, quam et foeminei sexus, in religione Catholica educandas esse, quod dominantis religionis praecipuum ac prae- rogativa esse dignoscitur. Si e converso mater Catholica, Pater vero Acatholicus foret, proles sexum parentum, qua educentur, in religione sequantur.

    8. Si matrimonio inter utramque partem Augustanae et Helveticae Confessioni addietam contracto, alterutra partium ad Sacra Romano- Catholica transiret, aut soluto per mortem matrimonio, pars superstes ad religionem Catholicam conversa fuerit, eadem praescripta regula quoad proles, quae non dum annos discretionis attigerunt, pariter observanda erit, in casum nimirum conversi patris, omnes proles in annis discretionis nondum constitutas, absque discrimine sexus, patris religionem sequi, conversa autem ad catholicam religionem matre, nonnisi sui sexus proles, infra annos discretionis nempe, in Catholica religione educandas esse. Caeteroquin autem Catholici nullo praetextu proles aut orphanos paren- tibus Acatholicis ortos in religione sua edueandos vindicare poterunt.

    9. Cum propter baptismos per obstetrices administrandos Helveticae Confessioni addictos contra eorum dogma vexari, aut puniri nullo modo velimus, Ordinarios ad praescriptum hujusmodi Benignae Resolutionis Nostrae instrui clementer praecipimus.

    10. Generatim ordinamus, ut Sacerdotes Catholici, nisi vocati fue rint, aegrotantibus Acatholicis se non obtrudant, petente autem aegroto, propinqui ejus aut Ministri aditum Sacerdoti concedere teneantur. Porro liberum sie Acatholicis Ministris suae religionis captivos non tantum, uti hactenus ordinantum fuit, in carceribus adire, verum etiam ad ultimum supplicium comitari. Quod ipsum eunetis Regni Jurisdictionibus pro accurata observatione publicandum erit.

    11. Quemadmodum jam supra clementer resolvimus , ut Helveticae et Augustanae Confessioni addictis et Graeci ritus non unitis, ubivis Iocorum, ubi publicum religionis exercitium non viget, sufficiens tamen familiarum domiciliatarum numerus, nec non requisitae facultates adsunt, privatum religionis exercitium concedatur, suapte consequitur, illis Ludi- magistros quoque suae religionis simili in casu admittendos esse; siu autem suae religionis scholis careant, neque illas introducere, seu ob

    Toleranzpatent für Ungarn vom 23. October 1781. 143

    exiguum numerum familiarum, seu ob virium pro sustentione hujusmodi scholae insufficientiam valeant, iisdem liberum relinqui volumus , ut proles suas seu in Catholicas, seu etiam Aeatholicas, si quaepiam ejus- dem religionis adsint, scholas mittere valeant.

    Ceterum hac occasione Fidelitatibus Vestris clementer injungimus, ut, cum de universis Augustanae et Helveticae Confessioni addictorum et Graeci ritus non unitorum seu intra seu vero extra regnum existen- tibns fundationibus adaequatam cognitionem habere velimus, sinceras de iis informationes medio universarum Regni Jurisdictionum ab ipsis Au gustanae et Helveticae Confessioni addictis et Graeci ritus non unitis exigant, debitas investigationes eatenus ordinent, eandemque Nobis cum demissa opinione sua subinde repraesentent. Una autem quasvis collectas seu per studiosos Acatholicos, seu alia quacunque de causa instituendas ultro quoque severissime medio earundem publicarum Regni Jurisdic tionum prohibeant, et ut eatenus sufficiens vigilantia adhibeatur, districtim injungant.

    12. Cum saepe fati Augustanae et Helveticae Confessioni addicti per noviter introductum in Regnum Hungariae provinciasque adnexas Systema Studiorum atque ad illorum etiam scholas extensum, se in libertate reli gionis, suo quoque modo premi querantur; ideo Fidelitatibus Vestris clementer praecipimus , ut addito uno alterove doctiorum Augustanae et Helveticae Confessioni addictorum super eo, qualiter idem systema stu- diorum, stante libertate religionis, ad scholas eorundem accommodari possit, opinionem depromant, eandemque Nobis pro elargienda Benigna ßesolutione submittant.

    13. Quemadmodum jam in generali puncto circa constabilitam chri- stianam tolerantiam constitutum est, ut quaevis leges, Privilegia et Reso- lutiones in favorem Acatholicorum hucdum conditae in suo vigore maneant, ita suapte intelligitur, eosdem in usu imperturbato ecclesiarum , in qua- rum possessione actu sunt, relinquendos, neque in Sacris suis, aut reli gionis cultu ullo modo impediendos esse, liberumque iisdem deinceps etiam futurum, ut, si nefors incendio aut ruina quaedam harum eccle siarum destruantur, earum loco novas ex ligno aut saxis, obtenta a Fidelitatibus Vestris facultate, exstruere valeant, dummodo, uti in prae- attacto generali puncto attactum est, contribuens populus subsidiis ad hosce sumtus praestandis non gravetur, aut ad incumbentes eidem publicas praestationes debilitetur. Non secus

    14. Clementer resolvimus, ut filiales Evangelicorum ecclesiae, ubi actu sunt, eisdem permaneant, neque ullo modo adimantur; proinde illas quoque filiales, quae recentissime relate ad excursiones Ministrorum in- hibitioni subjectae sunt, et quarum intuitu Processus Fiscales suscitati sunt actuque decurrunt, iisdem Aug. et Helv. Conf. addictis restitui, Excursiones Ministrorum ad easdem ultro admitti, atque ipsos Processus Fiscales actu decurrentes cassari benigne praecipimus. Quae proinde Ordinatio Nostra tam universis Ordinariis, quam et iis Jurisdictionibus, ubi ejusmodi recentius in quaestionem vocatae filiales existunt, suo modo intimanda erit.

    15. Oratoria Magnatum et Nobilium in solitis eorum Residentiis constituta adire liberum sit loci incolis Aug. et Helv. Conf. addictis,

    144 Toleranzpatent für Ungarn vom 25. October 1781.

    et vicinis, atque in iisdem religionis suae cultui eo modo, uti de privato religionis exercitio supra declaratum est, vacare.

    16. Cum circa jura stolae, saepius per addictos utrique Confessioni, Gravamina adducta sint, ideo, ut in his quoque congruam medelam ferre, atque stabile quodpiam systema constituere valeamus, Fidelitatibus Ve- stris clementer praecipimus, ut circa eadem jura stolae generatim, quis modernus sit modus, et quae porro regulatio ordinanda, specialem In formationem cum annexa opinione Nobis quamprimum repraesentent. Quem in finem Eaedem Fidelitates Vestrae ad anteacta recurrent, ut hoc modo Leges Regni cum Benignis Resolutionibus eatenus emanatis rite combinando , systematicum elaboratum Nobis submittere valeant.

    17. Cum hucdum Episcopi Rom. Catholici, occasione visitationum Canonicarum, Ministros etiam Aug. et Helv. Conf. addictorum relate ad administrationem baptismi visitare, atque examin are consueverint, ab hac visitatione praeattactos Ministros clementer dispensamus, una vero benigne concedimus, ut Superintendentibus suae religionis Ministros visitare ea duntaxat ratione liberum sit, ut hujusmodi visitationes absque omni con- tribuentium aggravio aut qualicunque ab illis ferenda sumtuum collecta instituantur.

    Quaproptor illis declarandum erit, severas poenas illos incursuros, qui hac occasione a contribuente quidquam exigere aut etiam acceptare tantum ausi fuerint. Porro, si Congregationem aut Synodum praemen- tionati Superintendentes et Ministri Aug. et Helv. Conf. addicti cele- brare cogitarent, illud quoque in conformitate Artic. 30. 1715 ea ratione ad- mittendum esse benigne resolvimus, ut causas praevie atque singula deliberationis objecta indicare teneantur, pro re dein comperta Synodus in praesentia duorum Commissariorum, unius nimirum Catholici, alterius vero ejusdem Acatholicae Religionis, per nos benigne denominandorum celebretur. Caeterum

    18. Universim per regnum inalterabilis lex esto, nemini religionis causa, nisi legibus civilibus , benignisque mandatis Regiis contravenerit, aut tranquillitatem publicam turbans facinus patraverit, poenam pecunia- riam aut corporalem infligi posse; hinc medio publicarum Jurisdictionum ordinandum etiam erit, ut Catholici a contumeliis et objurgiis contra Acatholicos sollicite abstineant, vicissim autem hi etiam, quascunque scommaticas expressiones, praesertim in scriptis Dicasterialibus et In stantis suis evitare curae habeant. Quod ipsum ut Domini terrestres quoque apud subditos suos disponant, iisdem aeque injungendum erit. Et haec sunt, quae ultra ea, quae in universis haereditariis provinciis Nostris ad introducendam constabiliendamque genuinam Christianam to- lerantiam praevio modo constituta sunt, peculiariter pro regno Hungariae deinceps observanda clementer resolvimus. Quare Fidelitates Vestrae haec quoque puncta Benignae Resolutionis, exceptis illis, super quibus adhuc praevie informationem atque opinionem Nobis submitti praecipimus, per Circulares Intimationes praescripto modo publicabunt, atque una generatim injungent, ut in reliquo universae leges et normales benignae Resolutiones gloriosae memoria praedecessorum Nostrorum Regum Hung. in materia religionis hucdum emanatae in quantum illae per praeattactas specificas Resolutiones Nostras immutatae aut dispensatae non sunt, dein

    Intim, vom 6. November 1781 und 21. Mai 1782. 145

    ceps quoque per eos, quorum interest, accurate observentur, atque prae- missorum effectui tam per universas Regni Jurisdictiones quam et pecu- liariter per Fidelitates Vestras omnimode invigiletur. Quibus in reliquo etc. — Datum Viennae die 25. Oet. 1781. Josephus m. p. C. Franc. Esterhäzy m. p. Josephus Jablanczy m. p. (Von der Statthalt. 29. Oct.)

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.