Urkunden des Klosters Czarnowanz, Nr. 21, S. 44
XXIV.
1312. Jon. 26.
Hoverint universi presentem paginam inspecturi, Quod Nos . . Petrus claviger in Glogouia, Arnoldus advocatus, Cunmannus, Cristanus albus, Henricus de Reps, Siffridus, Petrus Glacconis, Petrus Dipoldi, et Heinnuscho Sidilmanni, sabiui ibidem, Presentium in tenore prophitemur, ac testimonium probabile perhibemus, Quod venientes coram nobis in iudicio bannito dominus prepositus Domus dei et Petrus Claudus quondam scultetus in Cromolo- wicz concordaverunt amicabiliter super omnibus causis que pro eadem scultecia inter ipsos vertebantur Tali adiecta condicione quod ipse dominus prepositus eidem Petro claudo et omnibus suis pösteris unius mansi quem in eadem villa possidet, dedit perpetue libertatem de omnibus serviciis que abinde domino preposito vel ad Claustrum deberent provenire. Quin eciam dominus prepositus eidem Petro et suis posteris dedit ortum liberum situm in fine ville Cuius latitudo continet Triginta virgas, Longitudo vero eius continet virgas Sexa- ginta. Insuper sibi dare promisit Tres mensuras siliginis. et in festo beati Michaelis post datam preseutium proxime venturo Marcam et dimidiam regalium grossorum. Dictus vero Petrus claudus promisit cessare ab omni inpeticione quam ipse et sui posteri habere pos- sent pro dicta scultecia erga dictum dominvn prepositum et erga totum conventum claustri prelibati. In cuius rei testimonium presentem dedimus litteram nostrorum sigillorum robore communitam. Actum et datum anno domini M°. C°C°C°. Xü°. In die beati Johannis et Pauli Martirum Beatorum.
Anhangend f S. IVDICIS. CVRIE. OPOL. (undeutliches Wappen) und f S. CI GLOGOVIE.
SVPE (Wappen mit drei Weinmessern).
Urkunden des Klosters Czarnowanz, ed. Wattenbach, 1857 (Google data) 21, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterCzarnowanz/7db638f2-24e6-4aa4-92ce-41df92290ce7/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success