Meklenburgische Urkunden - Urkunden des Klosters Dargun Band I., Nr. Nr. LXV. , S. 165
Meklenburgische Urkunden - Urkunden des Klosters Dargun Band I., Nr. Nr. LXV. , S. 165
Nr. LXV.
Barnim dei gracia dux Slauorum omnibus in perpetuum. Quoniam generatio preterit et generatio aduenit, necesse est, ut acta principum, que sub tem pore defluente fiunt, que robur perpetue firmitatis sortiri debent, scriptis autenticis aut testibus ydoneis adeo roborentur, ne imposterum uersutorum malicia viam inueniant malignandi. Hinc est quod notum esse volumus nationibus presentibus et futuris, quod nos ob reuerenciam omnipotentis dei eiusque matris Marie virginis intemerate donauimus abbati et con- uentui ordinis Cystercii in Dargun in villa eorum, que uocatur Karsibur, que iacet iuxta Zsvinam, duodecim nauiculas, que vulgariter uocantur hafkarten, liberas ab aque omnímoda pen sione, vt proinde pro nobis et pro nostris progeni- toribus implorent clemenciam saluatoris. Vt autem hec nostra donatio semper firma et inuiolabilis in perpetuum perseueret, eisdem presens instrumentum dari fecimus sigilli nostri munimine robora tum. Testes huius rei sunt: Conradus prepositus ecclesie Stetinensis, clericus ; Wernerus de Loziz, Heinricus Ursus, Johannes Romelo,- Conra dus de Massow, Hermannus Hakenbeke, Fre
10
146
(lericus de Hinnenborch, milites, et alii quam plures fide digni. Datum Dim in per manum magi- stri Rodolphi curie nostre notarii anno domini M°CC°LXX°, nonas Januarii.
Auf Pergament in einer cursivischen Minuskel. Das Siegel ist von der Schnur aus rother, grüner und gelber Seide abgefallen.
Kloster Dargun, ed. Lisch, 1837 (Google data) Nr. LXV. , in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterDargun/4d3923f9-b196-4c3e-a65a-930fe5773fbc/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success