Meklenburgische Urkunden - Urkunden des Klosters Dargun Band I., Nr. Nr. XXXIII. , S. 94
Nr. XXXIII.
D. d. 1246. Febr. 22.
B- dei gratia dux Slauorum omnibus in perpetuum. Cum labor et cura presentium, timor et sollicitudo futurorum constituat animum inmemorem preteritorum, necessarium duximus, s tilo perpetue scripture ea memorie commendari, que nec a nobis, nec a posteris uolumus ignoran. Nouerit itaque venerabilis etas modernorum et discat reuerenda successio futurorum, quod nos ob dei remunerationem et ipsius genitricis reuerentiam claustro Dargun et fratribus ibidem deo iugiter seruientibus contulimus duas villas sub uno uocabulo Gardiz dictas, in quibus sedit Sabic et Rozsuar, cum omnibus attinenciis, agris, siluis, pratis, aquis, iure perpetuo possidendas. Dedimus nichilominus predicto claustro villain, que Karsibuor dicitur, cum pisca tione totali in omnibus terminis suis, qui sunt tales: Belgor, quod teuto- nice Wittenberc dicitur, et ab eo tendunt ad insulam quandam Damba nomine, que tota est in terminis eiusdem uille. Has nos predictis fratribus
75_
eorumque successoribus ratas, firmas аc perhenniter permansuras presenti scripto et sigilli nostri inpres- sione confirmamus. Preterea homines, quos in eisdem prediis locauerint, ab aduocatia et ab omni seruicio lib ero s dimisimus, ita ut nemini quicqnam debeant ex debito, nisi soli claustro. Huius rei testes sunt: dominus Wilbelmus electus in Camin, Godescalcus Stolpensis abbas, Sibrandus abbas in Gröba, Johannes marscalcus, Jo hannes Thuringus et frater suus Bertoldus, Rodolfus Munt, Hartmannus aduocatus, Gammo miles et ceteri quam plures. Datum per manum Theoderici nostri notarii, anno gracie M°CC°XLVI°, VIII° kalendas Marcii.
Auf Pergament in einer, der Cursiv sich nähernden Minuskel. An einer grünen seidenen Schnur hängt das Siegel Bar- �? nims, wie an der Urkunde Nr. XXXI.
Kloster Dargun, ed. Lisch, 1837 (Google data) Nr. XXXIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterDargun/522d3d57-c876-4d23-945c-38a2d8aacff0/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success