Meklenburgische Urkunden - Urkunden des Klosters Dargun Band I., Nr. Nr. ХШ. , S. 59
Meklenburgische Urkunden - Urkunden des Klosters Dargun Band I., Nr. Nr. ХШ. , S. 59
Nr. ХШ.
D. d. 1228. August 5.
Wartizlaus dei gratia dux Dyminensis omnibus in perpetuum. Quoniam omnis actio et opus quod- libet, quod ad futuram porrigitur posteritatem, ne diluatur, necesse est sumopere, quatinus priuilegiorum auctoritate et rationis roboretur discretione; igitur notum esse volumns tam presentibus, quam futuris, quod Yeneke miles dictus de Virchen ob salu- tem anime matris sue, que sepulta est Dar gun, dedit villam Chylowe et Beniz cum terminis earumdem et omni jure, aquis, siluis, pratis, pascuis, molendinis, piscationibus, et hoc de bono consensu nostro perpetuo possidendas, ita etiam, ut homines illas inhabitantes ab omni aduocacia, exactione, peti- tione, vrbium, pontium exstructione semper sint liberi et soluti. Nos igitur hoc factum plenius confirmare volentes, presentem litteram super hoc confectam ceno bio Dargun contulimus sigilli nostri munimine robora- tam. Cuius rei testes sunt: Conradus Caminensis episcopus, Robertus prepositus Dyminensis, Thessemarus castellanus Dyminensis, Dobe- marus camerarius, Andreas tribunus, Dobez
40
laus filius Rochilli, D[uz]ic. Acta sunt hec anno domini M°CC°XXVIII°, nonas Augusti.
Auf Pergament in einer zierlichen Minuskel. Die Charte ist in den Falten stark vermodert und hat das Siegel ver loren.
Kloster Dargun, ed. Lisch, 1837 (Google data) Nr. ХШ. , in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterDargun/6ab073ae-d8ef-4af8-86bd-f8570a54e504/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success