Meklenburgische Urkunden - Urkunden des Klosters Dargun Band I., Nr. Nr. LXX1I. , S. 175
Nr. LXX1I.
Hinricus et Johannes dei gracia domini de Werle omnibus presens scriptum intuentibus salutem in vero salutari. Clara acta nobilium, que desideran- tur haberi memoria perpetua, necessarium est scriptis perhennari, ne ea, que ab ipsis rite et laudabiliter gesta sunt, obliuio simul cum lapsu temporis anferat a memoria posterorum. Hinc est, quod notum esse völumus tam presentibus, quam faturis, quondam cum debitis grauati essemus, petiuimus nostros vasallos dilectos in nostro dominio Gnoyen vna cum subsiditis nostris spiri- tualibus, vt nobis venirent in auxilium ad nostrorum expurgationem debitorum; ipsi
156
tandem peticionibus nostris laudabiliter ac- quieuerunt, super quo ipsis referbnus actiones multimodas gratiarum, exaudientes nos taliter, quod de quolibet manso in eodem dominio simul cum mansis sub cultura ipsorum debent per triennium quolibet anno octo solidos nobis in subsi- dium ministrare. Hiis annis autem reuolutis dilec tos vasallos nostros cum subditis nostris spiritualibus libertauimus ab hac peticione tempora vite nostre, hac nostrorum heredum bona ipsorum quiete perpetua possidere cum iure tali, sicuti a nobis a nouella plantatione sub feodo sub hac forma susceperunt, quod nullus ciuitatensis nos ter detinebit aliquem ipsorum subditorum debitorum causa, quin primo conueniat ipsum coram domino suo, sub quo residens est vel suo villico ; si tunc prefato ciuitatensi nostro coram suo domino vel villico iusticia deperierit et hoc poterit demonstrare, tunc potest eum in chú tate nostra, vbicunque ipsum inuenerit, adiutorio nostri aduocati licite detinere; item si aliquis subditus vasal- lorum nostrorum peregerit homicidium vel vulnus, aut quodcumque delictum fuerit, et in illo manifesto de licto non fuerit deprehensus vel detentus, quicumque ilium pro tali delicto incausare uoluerit, debet ipsum sequi in bonis domini sui et incausare ipsum coram domino suo pro delicto perpetrator quicquid ibidem sibi ius ostenderit, in illo sit contentus. In hac prehabita peticione ipsos tali conditione libertauimus sub con sensu eorum proprio addito, si nobis deus sua gracia annuerit, quod diem vixerimus, aliquem filiorum
157
nostrorum suscipere militaris dignitatem vel aliquam filiarum nostra-rum marito copulan- dam et per nos ipsos festum filii nostri vel filie nostre fecerimus, tunc vasalli nostri cum subditis nostris spiritualibus ad festum filii nostri de quolibet manso duos solidos, cul tura eorum excepta, et ad festum filie nostre quatuor solidos in subsidium nobis dabunt. Ne igitur vasallis nostris et eorum heredibus ac nostris subditis spiritualibus super hoc facto aliqua calumpnia oriatur, presentem ipsis paginam in perhenne testimo nium donauimus sigillorum nostrorum munimine robo- ratam. Acta sunt hec anno domini M°CC°LXX°VI°, datum II° idus Nouembris.
Auf einem grossen und langen Pergament in einer grossen, dicken Minuskel. An Schnüren von rother und grüner Seide hangen die dreiseitigen Siegel der beiden Fürsten, welche unter sich und dem ihres Vaters Nicolaus fast ganz gleich sind (vgl. zur Urk. Nr. XXVI und Nr. LUI); beide führen einen vor sich schauenden Stierkopf mit einer Lilienkrone und mit geschlossenem Maule im Schilde, der Fürst Heinrich im leeren Schilde, der Fürst Johannes in einem Schilde, in welchem in der Ecke oben rechts die Sonne, oben links der Mond, unten ein Stern steht. Umschriften:
* sie * * Ш* Da*..KLa.
und t
ф SIGI.. VM * DOfÖIN. *.. liHNNIS ♦ Da
waRLa.
Eine gleichzeitige Registratur auf dem Umschlage der Charte lautet:
De eo quod nostri non teneantur dare exaetionem in terra Gnogen.
158
Kloster Dargun, ed. Lisch, 1837 (Google data) Nr. LXX1I. , in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterDargun/72c0b6c2-9b0f-4b14-9bde-cfc691dbaac6/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success