Meklenburgische Urkunden - Urkunden des Klosters Dargun Band I., Nr. Nr. XXI. , S. 73
Nr. XXI.
D. d. Güstrow 1238. Julii 31.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Nicho- laus dominus de Rozstoc dilectis beate matris ecclesie filiis in Dargun inperpetuum. Notum esse uolumus tam presentibus, quam futuris, quod nos, ob nostrorum ac progenitorum nostrorum ueniam pecca- torum, uexationes et incomoda declinare cupientes, claustro Dargun et fratribus ibidem deo iugiter famu- lantibus sub (?) аc forma istam inperpetuum dedimus
54
I
libertatem, quod homines in villis dicti claustri, que in dominio nostro esse dinoscun- tur, si eos capitalis scententia publico facto, non aliqua sinistre suspitionis fama reos condemp- nauerit, quales sunt fures, furto octo solidorum ualorem excedentes, latrones, incendiarii, homicide, manu mortua presente, violentie illatores, oppressores mulierum, raptores uirginum, ita dumtaxat, si in ipso instanti mulier aut uirgo uiolentiam factam clamore ualido, sicut moris est, per uicinos et adiu- uantes fuerit attestata, quicquid in tales agere uoluerimus per pecuniariam satisfactionem, tercia parssatisfactioniscedet abbati, nobis due; si uero ipsos ad mortem decreuerimus condempnare, ad nostre iurisdictionis spec- tabit examen. Abbatie homines iudicio astantes si uadiauerint, omnia uadimonia pertinebunt abbati et quicquid aliarum causarum seu que- stionum infra terminos eiusdem abbatie ortum fuerit, nichil nostrum exinde uendicabitur, sed abbas hoc totum per suum aduocatum in integrum iudicabit. Decernimus etiam homines memorati claustri esse liberos et immunes ab omni in- - festatione aduocatorum et iudicum, ab urbium, pontium, aggerum exstructione, theloneo- rum, petitionum, vectigalium extorsione, et ab omni expeditione, ita ut nemini quicquam ex debito nisi soli deo et monasterio teneantur. Ne autem hoc rationabile factum nostrum ab heredibus
55
nostris seu ab aliquo alio successorul» nostrorum possit uiolari aut calumpniari, supra fatum claustrum et fratres eius presenti scripto cum appensione sigllli nostri ac testium inscriptione irrefragabiliter commu- nimus. Testes hi i sunt: Godefridus abbas in Dobran, Heinricus abbas in Dargun, Tide- ricus prepositus, Helyas decanus de GuZ- struwe, Heinricus Gamba dapifer, Heinricus Grubo, Jordanus, Bernardus de Wiendorp, Baroldus et alii quam plures. Datum Guz- struwe per manum Conradi scriptoris, anno gratie M°CC°XXX°VHI°, II° kalendas Augusti.
Auf Pergament mit einer festen Minuskel. An einer Schnur von weissen linnenen und rothen seidenen Fäden hängt ein dreieckiges Siegel von ungeläutertem Wache,, mit braunem Firniss überzogen. Der dreieckige erhabene 1 Wappenschild innerhalb der Umschrift wird fast ganz von einem grade vor sich sehenden Stierkopf mit einer Lilien krone gefüllt. Die Umschrift lautet: * SI€ILLVa>. DOMINI. MdOLHI. D«. ROZTOK.
Kloster Dargun, ed. Lisch, 1837 (Google data) Nr. XXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterDargun/ecb24b13-e0cb-4436-aebb-ed3bbeb27447/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success