Meklenburgische Urkunden - Urkunden des Klosters Dargun Band I., Nr. Nr. XXXV. , S. 102
Meklenburgische Urkunden - Urkunden des Klosters Dargun Band I., Nr. Nr. XXXV. , S. 102
Nr. XXXV.
D. d. Gdansk 1248. Sept. 22.
Nach dem Abdruck aus der Matrikel des Klosters Bukow in v. Dreger Codex Pomer. diplom. p. 283.
Swantopolcus dei gratia dux Pomeranorum vniuersis Christi fidelibus hanc paginam inspectuns salutem in domino. Quoniam quod humana disponit ratio, processu temporum a successoribüs contingit sepius immutari, presenti scripto nostro et proborum hominum nostrorum testimonio quandam donationem nostram fratribus et monachis Cisterciensis ordinis de Dargun dignam duximus ratificandam. Ouendam enim situm Bonsowe dictum ad fundandum nouum monasterium eiusdem ordinis, in loco vbi nunc est transitas inferior per aquam Vettra, que fluit ibidem, molendinum in eadem aqua faciendum, ad honorem Dei ampliandum et beate Marie genetricis eiusdem Dei et domini nostri Jhesu Christi pro remis- sione peccatorum nostrorum contulimus eisdem fratri bus in perpetuum possidendum. Testes huius donatio- nis sunt hii: dominus Tetbrandus abbas in Oliua, Hermannus et Wenceslauus, capellanus de Gdanzk et Johannes capellanus de Sclawena, Bugutz castellanus in Sclauena, Woiath sub
83
dap if er et ceteri quam piares. Datum in Gdanzk anno gratie millesimo ducentesimo quadragesimo octauo, decimo kalendas Octobris.
Kloster Dargun, ed. Lisch, 1837 (Google data) Nr. XXXV. , in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterDargun/9625cd8d-18ea-49a4-9847-0a2193231d8c/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success