Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 164, S. 134
Ego Godfridus dictus de Odenbach. Ad notitiam univer- sorum presens scriptum intuentium cupio perveuire, me vene- rabilibus abbati et conventui sancte Marie in Otterburg Cysterc. ordinis molendinum meum in Openstein pro salute et remedio anime mee ac parentum meorum contulisse, ita ut de eodem xviii. maldra siliginis et libra una Hallens. singulis aunis per cipiant, hac tamen conditione adiecta, quodsi veniens ego vel aliquis heredum meorum de voluntate mea dictis abbati et conventui triginta libras Hallens. obtulerit ante festum beati Martini, dictum molendinum nobis non denegetur restituendum. Si autem dicta pecunia ante obitum meum non fuerit perso- luta, et ego sine herede decesserim, dictum molendinum ad cenobium prefatum cum omni iuris integritate et libertate de cetero pertinebit, sicut ipsum hactenus dinoscor possedisse. In cuius facti evidentiam hanc cedulam sigillo domini mei Reynhardi de Honecken consignan procuravi. Ego Reinhardus de Honecken rogatus a Gotfrido predicto sigillum meum pre- sentibus appendi. Actum et datum anno Domini m.cc.lxx., x. kal. februarii.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 164, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/021628e2-dd42-4956-b155-15be536a4ad0/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success