Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 401, S. 364
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 401, S. 364

Iudices curie Spirensis. Litteris presentibus notum esse volumus universis, quod constituti coram nobis Iohannes dictus Clobelaueh et Getza coniuges legitimi, cives Spiremes, recog- noverunt et confessi sunt, se tenere in locato et sibi locatam esse curiam religiosorum virorum . . abbatis et conventus mo- nasterii de Otterburg cum domibus, mansionibus et edificiis attinentibus, vineis duntaxat exclusis, sitam in terminis paro- cbie de Buprechstburg, in loco dicto Dypdal, quam inhabitabat quondam Hildebrandus, nunc autem frater dicti monasterii et et conversus, ad inhabitandum dictam curiam et omnem pro- fectum suum in ea faciendi ad tempora solummodo vite sue, bac interveniente conditione et pacto espresso, quod ipsi con iuges Iohannes et Getza se obligaverunt bona fide et tenebuntur omnibus diebus vite sue dictam curiam in omnibus suis domibus, mansionibus et edificiis apparenter et demonstrabiliter meliorare et in meliori statu, quam nunc sit, fideliter conservare. Ipsis quoque ambobus mortuis dicta curia cum omnibus suis edificiis et melioratíonibus quibuscunque ad predictos . . abbatem et conventual de Otterburg et ipsorum monasterium libere rever- tetur, heredibus seu successoribus dictorum coniugum quibus cunque in eadem curia, domibus, edificiis et meliorationibus ap posais nichil iuris penitus remanente. In cuius rei testimonium sigillum curie Spirensis ad preces Iohannis et Getze coniugum prescriptorum litteris presentibus duximus appendendum. Datum anno Domini m.ccc.xxv. Cyriaci martiris et sociorum suorum.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 401, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/05a8f1d1-c2fa-4184-861d-450510fe1053/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success