Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 403, S. 367
Consules ac universi cives Lutrenses. Tenore presentium publice profitemur, quod in nostra constituti presentia Ludo- wicus de Otterbach et Irmela uxor sua, nostri concives, publice recognoverunt, se conduxisse bona religiosorum virorum de Ot terburg, in terminis ville Otterbach sita, pro annua pensione sub conditionibus, prout in littera sigillo eiusdem monasterii signata continetur, cuius tenor talis est:
Nos frater Heinricus dictus abbas totusque conventus mo nasterii in Ottirburg. Tenore presentium publice profitemur, quod dilectis nobis in Christo Ludowico de Otterbach, necnou uxori sue Irmele una cum filio eorundem Nycolao et uxori sue Drutlindi, si tamen eadem Drutlindis superstes remanens, pre- dicto Nycolao decendente, in viduitate permanserit; si autem ad secundum matrimonium transient, in presenti locatione nichil iuris retinebit, concessimus sive locavimus ad tempora vite singulorum bona nostra, in terminis ville Otterbach sita, et hoc modo denominata, videlicet bona Wenzonis dicti Melbecher in agris, pratis, domibus et areis; item agros dicti Schurler sita in loco, qui dicitur in der Zilen; item bona dicti Korbe- ler, in agris, pratis, areis, domibus et ortis; item duo iugera campestris sita supra Muckendal, annuatim pro tredecim mal- dris siliginis et octo maldris avene , utrobique parve mensure, infra assumptionem et nativitatem beate Marie virginis nobis pensionis nomine assignandis, et ad nostrum monasterium pre- sentandis suis laboribus et expensis, ita sane, ut predicta bona et ipsa pensio coadunata et apud unum inter ipsos quatuor re- maneat penitus indivisa. Censum etiam, vel quidquid aliud inde contingeret dari, ipsi tenentur expedire ; hoc adiecto, quod in structures domorum sive horreorum attinentium ipsis faciemus secundum consuetudinem aliarum curiarum nostrarum, in villis citarum, hactenus observatam. Post obitum autem ipsorum qua tuor, vel si etiam ipsis viventibus eadem bona dimiserint, vel si etiam per negligentiam pensionis nobis assignande ad nos secundum terre consuetudinem revocata et devoluta fuerint, ad nostram proprietatem et possessionem quiete et libere reverten- tur, contradictione heredum suorum vel quorumlibet aliorum hominum non obstante; salvo tamen heredibus eorum in semi- nibus et aliis ultimi anni suo iure, cum videlicet per mortem,
358
ut prescriptum, bona ad nostrum monasterium revertuntur. In cuius rei testimonium nostrum sigillum presentibus est ap- pensum. Datum anno Domini m.ccc.xxvi. in ascensione Domini (mai 1.).
Ad rogatum ergo predictorum religiosorum de Ottirburg et eiusdem Ludowici de Otterbach et uxoris sue Irmele sigillum nostre civitatis huic littere apposuimus in testimonium premis- sorum. Datum et actum anno Domini m.ccc.xxvii. in dominica circumdederunt (feb. 8.).
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 403, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/08118605-cc08-4934-b19a-4afcfa401837/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success