Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 327, S. 285
Bertholdus Dei gratia quondam episcopus Erbipolensis. Christi fidelibus universis salutem in domino. Licet is, de cu ius munere venit, ut si digne a suis fidelibus et laudabiliter serviatur, de habundantia pietatis multo maiora tribuat, quam valeant promereri : nos igitur de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius confisi autoritate, omnibus vere penitentibus et confessis, qui ad ecclesiam in Wilre, Mogunt. dyecesis, in honore beati Nycolai confessoris atque pontificis laudabiliter constructam, in die ipsius et die dedicationis ipsius ecclesie devote accesserint, et ibi divinum officium audierint, vel suas elemosinas largiti fuerint, quadra- ginta dies criminalium et annum venialium de iniuncta sibi penitentia misericorditer in Domino relaxamus. Datum in Ottir burg anno Domini m.ccc.vii. sabbato, quo cantabitur Venite.
18 *
276
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 327, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/0cd2d36a-8f0e-4937-bb2e-6361c8298624/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success