Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 22, S. 29
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 22, S. 29


In nomine Domini, amen. Ego Philippus de Bolande : Uni versis presentis carte testimonium inspecturis notum fieri volu mus, qualiter inter abbatem de Otterburg et conventum ex una parte, et Heinricum de Petersheim ex alia parte querele, que
2 *
20
orte fuerunt super decimas in Ormisheim, sunt sopite. Fuerant in villa prefata quedam arce, que de nutrimentis pecorum tene- bantur dare decimas fratribus de Otterburg, et quedam, que Heinrico: super quibus cum dissensio fuisset orta, nobis me- diantibus et quibusdam aliis prudentibus et honestis viris, .. abbas et fratres ad nostram admonitionem sepedicto Heinrico decem libras Wormatienses contulerunt, quatenus decime sicut in agris sic in villa et in curte ipsa eis de cetero sint commu nes, et equaliter illas partiantur absque dolo. Huic composi- tioni consenserunt filii Heinrici Iacobus et Heinricus, presenti- bus nobis et ad testimonium his, qui subscribuntur, assumptis. Testes: Ebirhardus de Lapide, Hartmudus de Esschelburne, Gerbodo et Sybodo de Dyrmestein, et plures alii. Postmodum ad consensum filiorum affuerunt magister Heinricus scolasticus de Wormatia, Ebirhardus de Bopardia, Ebirhardus iunior de Lapide, Äudewinus de Bolande. Ad petitionem igitur utrius- que partis presentem cartam conscribi fecimus et sigilli nostri testimonio et.. abbatis similiter confirman. Acta sunt hec anno dominice incarnationis m. cc. xvii.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 22, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/31ad4bf8-8cbd-490d-9e3b-6c3be3d30ad3/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success