Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 203, S. 161
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 203, S. 161


Nos W... prepositus,.. magistra totusque conventus mo- nasterii in Valle sancte Marie. Ad universorum tam presen- tium quam futurorum notitiam volumus pervenire, tenore pre- sentium publice profitendo, quod nos propter penuriosam ne- cessitatem n«9tre ecclesie, que legem non habet, Gudelmanno de Saraponte, castellano nobilis viri Heinrici cqmitis Irsuti in Dymerstein omnia bona ecclesie nostre in Fussingen sita, videlicet triginta octo iugera agri, que Theodoricus de villa predicta heres Conradi dicti Hellemeister antiqaior de manu ecclesie nostre prelate iure hereditario habuit et habebit per petuo, tali condrtione, quod semper heres succedera antiquior predicta bona in perpetuum possidebit, sicut in litteris inde confectis planius est expressum, de quibus videlicet bonis no bis et ecclesie nostre duodecim maldra et dimidium siligmie Wormatiensis mensure singulis annis infra assumptionem et nativitatem beate Virginia, non obstante grandinis vel inde- bite exactionis periculo, in curiam Gnntheim nostro presente nuntio tenebatur suis labonbus et expensis presentare; cum omni iure tali pretacto et utilitate, qua nos ipsa bona posse-« dimus, vendidimus pro quadraginta libris Hallens. nobis i» pecunia numerata solutis, quas ipse erga nos taliter iusto et legaJi emptionis titulo sibi et suis heredibus perpetuo* compa-1 ravit. Ipse vero Theodoricus, predictorum bonorum heres, de manu ipsius Gudelmanni pro predicta pensione, loco et tem pore sicut prehabitum est persoivenda, recepit cum omnibus
152
conditionibus pretactis in perpetuum observandis. Igitur si ipse Theodoricus in solutione pensionis predicte loco et tempore negligens exstiterit, bona que ad satisfactionis complementum obligavit, Godelmanno et suis heredibus perpetuo cedent ad ipsum Theodoricum vel ad aliquem heredum ipsius nunquam amplius reversura, cum bonis superius prenotatis. Annona et situs bonorum obligatorum hec sunt: quatuor iurnalia et di- midium super Rodenreine, et unum iuger iuxta viam Albes- heim; item super aliam partem campi duo iugera apud Esec_ lehe; unum iurnale super plattam; alterum dimidium subtus stratam; septem quartalia in deme Grunde; quartale apud viam, que ducit Morborn. Ut autem nec in perpetuum incou- vulsa et illesa permaneant, sepedicto Godelmanno presentem litteram sigillis venerabilis in Christo patris nostri Volmari ab- batis Monasteriensis et domini.. advocati nostri Theodorici de Hoenfels, quorum consensu hec facta sunt, dedimus robora- tam. Datum anno Domini m.cc.lxx.vii., kal. septembris.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 203, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/0f380193-50ee-4a74-b275-2956d44659e5/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success