Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 93, S. 81
Heinricus, Dei gratia Leodiensis electus. Universis pre sentes litteras inspecturis eternam in Domino salutem. Univer sitat i vestre notum esse volumus, quod nos pensata utilitate ac commodo dilectorum nostrorum .. prepositi,.. decani, .. archi« dyaconi ac.. capituli maioris ecclesie nostre Leodiensis vendi- tionem seu concessionem reddituum et proventuum villarum de Bockenheim, de Goszensheim et de Kindenheim et iurium ad eas pertinentium in eisdem, que pro pretio quingentarum mar- charum bonorum novorum et legalium Coloniensium dicti pre positus, decanus, archidyaconus et capitulum viris religiosis. Walthelmo abbati et conventui monasterii de Otterburg, Cy- sterc. ordinis, Mogunt. dyecesis, de consensu fecerunt nostro, ratam habemus, et eam pront in litteris inde confectis et robo- ratis sigillo eiusdem ecclesie continetur plenius, approbamus. Volumus tamen et districte mandamus, quatenus premissum pretium quingentarum marcarum omnino in utilitatem et com
72
modum memorati capituli et ecclesie convertatur. In cuius rei evidentiam et perpetuam memoriam presentes litteras sigillo nostro fecimus roborari. Actum et datum anno Domini m.cc.l. feria sexta ante nativitatem Domini.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 93, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/10405121-0182-4656-bb2f-5a3fdb0085e3/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success