Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 111, S. 94
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 111, S. 94


Omnibus Christi fidelibus hanc litteram inspecturis frater Otto prepositus et conventus sanctimonialium in Enkenbach, Premonstrat. ordinis, Wormatiensis dyecesis, salutem in Dok- mino sempiternam. Ne res que nostris geruntur temporibus simul cum tempore elabantur, scriptis solent et dictis testium perhennari. Nos igitur tenore presentium protestamur et no- tum esse volumus tam presentibus quam futuris, quod nos de communi conventus nostri consilio et assensu omnia bona nostra in Gerswilre, que magister Volcmarus lapicida et uxor sua Agnes communicata manu, dum adhuc viverent, ecclesie nostre in Enkenbach pro remedio animarum suarum liberali ter contulerunt, eodem videlicet iure hereditario possidenda, quo ipse magister Volcmarus et uxor sua A... prefata bona tempore vite sue libere possederunt, domino Walthelmo .. abbati et conventui in Otterburg, Cysterc. ordinis, Mogunt. dyecesis, vendidimus pro triginta libris Wormat. legitima ven- ditione, annuente et consentiente predicta Agnete, uxoreVoIc- mari memorati, que etiam in facie ecclesie et plebis in Gers wilre bonis prefatis coram omnibus, qui tunc aderant, publice
85
renuntiavit, resignaiís nichilominus eadem bona voluntarie ec- clesie de OUerburg absque ullo contradictionis obstaculo per petuo optinenda. Ad bec promittimus bona fide nos fideliter servaturos, quod nos ab omni vexatione seu inpetitione, quai ecclesiam de Otterburg pro eisdem bonis a quibuscunque con- tigerit sustinere, cum nostro dampno absque omni dispendio ecclesie de Otterburg penitus absolvemus. Totum autem con- tractum huiusmodi prescriptum fecimus, venerabili patre nostro domino., abbate monasterii, quod dicitur Treyse, ordinis Pre- monstr. Mogunt. dyecesis, approbatione et voluntate assen- tiente, ac sigillum suum pro testimonio veritatis ad presentem litteram apponente. Acta sunt autem hec in Gerswilre, anno Domini m.cc.uii. pridie nonas augusti. In huius igitur rei evidens testimonium et perpetuam firmitatem presens scriptum sigillis nostris duximus roborandum.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 111, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/21e9b785-df72-49ef-b9b6-39e9ed79779d/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success