Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 310, S. 271
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 310, S. 271

Nos decanus totumque capitulum in Cellen. Tenore pre- sentium constare volumus universis, quod in nostra constituti presentia pueri Rudigeri longi, pie memorie armigeri de Rus singen, videlicet Bena, Hermannus et Gudelmannus, publice recognoverunt, quod, quia religiosis vins., abbati et., con- ventui de Otterburg vendiderunt quadraginta maldra siliginis perpetue pensionis, subpignorata in villa Russingen, in quibus Hugoni, fratri ipsorum, quem iam dudum mortuum estima- verunt, sua portio iure hereditario competeret, hoc promise- runt unanimiter coram nobis et se firmiter obligaverunt, quod si idem Hugo fortuito eventu adhuc vivus superveniret, quod prescripti pueri eidem portionem hereJitatis sue venditam sibi refundant et restaurent, et sic eum compescent, quod supra- dicti religiosi de Otterburg ab impetitione ipsius efficiantur liberi et indempnes, alioquin dampnum ex hoc eis proveniens in ipsos tanquam in reos, omni defensione vel excusatione postposita, retorquerent. In cuius rei testimonium sigilla no- stri. . decani et capituli ad rogatum prescriptorum puerorum presentibus sunt appensa. Datum anno Domini m.ccc.iш. in die beate Margarethe.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 310, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/79707c70-3ac7-4fab-b38f-806341b722f7/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success