Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 258, S. 213
ludices Wormat. Tenore presentium profitemur et publice protestamur, quod constitutus in presentia nostra Ludowicus dictus Kuchteiz de Eppilnsheim saluti anime sue et progenito- rum suorum volens providere donatione facta inter vivos omnia bona sua in terminis ville Eppilnsheim vel alibi circum quaque sita, que tamen sint de colonia sua, quam habet in Eppilns heim, disponit et ordinat septem claustris infra scriptis, ut de ipsis bonis quodque claustrum sibi donatam percipiat perpetuo portionem, sicut et ipso Lodowico vivente ipsam integraliter perceperunt. Primo autem donat seu in testamento relinquit fratribus Minoribus domus Wormatie viginti maldra siliginis et unam carratam vini perpetuo. Item dominis de Ottirburg quin que maldra siliginis perpetuo. Item dominabus de Rosendal quinque maldra siliginis et unam carratam vini perpetuo. Item dominabus in Weidas quinque maldra siliginis et unam carra tam vini perpetuo. Item dominabus ad sanctum Iohannem prope Alzeiam quinque maldra siliginis perpetuo. Item dominabus in
204
Himmelgarten quinque maldra siliginis et unam carra ta m vini perpetuo. Item dominabus in Syon quinque maldra siliginis et unam carratam vini perpetuo. Predicta tamen pensio seu do natio de bonis omnibus ad coloniam suam in Eppilnsheim per- tinentibus tantum, ut dictum est, in vita sua, pariter et post mortem statuit in perpetuum ministran: hoc tamen adiecto, quod quodcunque claustrorum predictorum suam donationem sibi sic legatam seu donatam nomine testamenti vendere seu quocumque modo alienare presumpserit, extunc ipso facto hu- iusmodi donatione tareat, et ad heredes libere devolvatur. Te stes huius donalionis sunt: dominus Iohannes decanus, Con- radus Vencer, nec non Iacobus dictus Heidelberger et alii quam plures fide digni; notarius quoque Wernherus civitatis Wormat., Conradus de sancto Blasio, Conradus Elmanni et Iohannes Syfridi, prebendarii ecclesie Wormat. In cuius etiam rei testimonium nos iudices Wormat. predicti ad preces clau strorum et Lodowici predictorum sigillum curie Wormat. pre- sentibus duximus appendendum. Actum et datum anno Domini m.cc.xcv. in die sanctorum martyrum Felicis, Simplicii, Fau- stini et Beatricis.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 258, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/236b70c9-f67a-420b-9d17-4c8ddeccf85e/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success