Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 166, S. 135
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 166, S. 135

Wernherus de Richestein omnibus hoc scriptum intuen- tibus salutem in Domino. Cum memoria hominum sit labilis et gloria mundi transitoria, nulli displiceat acta sua, que rata et incontaminata esse voluerit, testimonio litterarum corrobo rare. Notum sit igitur tam presenti etati, quam future poste- ritati, quod bona mea in Guntheim sita divina monitione con- ventui in Otterburg ob memoriam anime patris et matris mee, ut ibidem in perpetuum memoria nostra agatur, legavi in hunc modum, si ab expeditione domini imperatoria non revertor, ut hec rata permaneant, presentem paginam sigillo meo feci communiri. Datum in Guntheim, die apostolorum Petri et Pauli.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 166, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/a24db48e-6ae5-42cd-b85e-e8d91065f828/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success