Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 224, S. 180
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 224, S. 180


Nos Wernherus de Bolandia. Tenore presentium omnibus, ad quos presens scriptum pervenerit, publice profitemur, quod Brungerus advocatus quondam domini Friderici comitis de Li ningen quinque iugera in Peffingen sita, que a nobis Conradus Kisteln miles de Durenkeim iure tenuit feodali, iusto emptionis titulo sibi ac suis heredibus comparavit. Nos vero ob amorem et fidelitatem predictorum, vendentis scilicet et ementis, pre- dictum Brungerum hereditavimus cum iugeribus predictis sibi- que ac suis heredibus iure proprietatis perpetuo concessimus possidenda, hoc tamen adiecto, ut predictus Conradus Kisteln septem alia iugera in Durenkeim, sita in campo, qui dicitur « zu der Roden Erden », nobis collocet in recompensam pre
171
dictorum iugerum, per que ipse ac sui successores a nobis in- feodati de cetero permanebunt. Huius statuti testes sunt Heil- mannus, Burgravius de Wachenheim, Waltherus Kisteln, Io- hannes de Meckenheim milites, aliique quam plures. In cuius facti evidentiam presentem litteram nostri sigilli munimine feci- mus roborari. Acta sunt hec anno Domini m.cc.lxxxi. in festo assumptionis beate Marie.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 224, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/2fc603b5-11ae-4cb4-ac98-36d35c75ecd0/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success