Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 95, S. 82
I... Dei gratia prepositus, I... decanus, archydiaconus, totumque maioris ecclesie Leodiensis capitulum. Dilectis in Christo sculteto seu villico et scabinis curie nostre in Bocken heim et universis mansionariis et hominibus villarum de Bocken heim, de Goszensheim et de Kindenheim in Domino salutem. Cum pro utilitate ac commodo nostro et ecclesie nostre et quiete et pace vestra omne ius et actionem, quod et quam olim habuimus et habemus in vos et villis de Bockenheim, de Goszensheim et de Kindenheim, cum omnibus redditibus seu
73
proveotibus et quibuscunque aliis bonis ad nos spectantibus in eisdem v i ii i s et appenditiis earundem, iu viros religiosos .. Walthelmum abbatem et conventum monasterii de Otterburg, Cysterc. ordinis, Mogunt. dyecesis, ex causa utili et necçssaria venditionis titulo duximns transferenda, universitati vestre omni qua possumus auctoritate mandamus, quatenus ad dictum . . abbatem et conventum deinceps respectum habentes, sicut ad nos hactenus habere consuevistis, eisdem per omnia obediatis et intendatis et respondeatis de omnibus iuribus eis, sicut nobis consuevistis hactenus respondere. Ut autem premissis fidem indubitatam adhibere possitis, presentes litteras sigillo ecclesie nostre fecimus roborari, pro certo tenentes, quod in vobis ac villis predictis ac bonis, que ibidem olim habuimus, nemini quidquam iuris concessimus preterquam .. abbati et conventui memoratis. Datum anno Demini m. cc. í., feria sexta ante nativitatem Domini.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 95, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/34acab1d-cf7e-43f5-aa77-e940ed8db5b3/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success