Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 50, S. 49
G. Dei gratia maior propositus Moguntie. Universis pre-' sentem paginam inspecturis salutem. Noverint universi, quod cum causa super iure patronatus ecclesie sancti Albini inter Volmarum de sancto Albino nobilem virum ex una parte, et Gertrud im viduam de Wendelsheim ex altera, in presentia nostra verteretur, nos meritis cause diligenter inspectis et dic- tis testium hinc inde publicatis ius patronatus ecclesie memo- rate de consilio proborum virorum et iurisperitorum prefate vidue per sententiam diffmitam adiudicamus. Huius facti testes sunt: magister Waltherus decanus et magister Arnoldus scolas* ticus sancti Petri, magister Reynherus decanus sancti Stephani, et alii quam plures tam ecclesiastici quam laici. Ut autem hoc factum ratum permaneat et firmum, presens scriptum sigillo nostro fecimus roborari. Acta sunt hec anno gratieu.cc.xlviii.
40
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 50, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/565162de-f30e-4a2a-bb74-1c470bd6d501/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success