Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 7, S. 15
In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Heinricus de Randecken notum fieri volo tam presentibus quam futuris, quod cum Cuno de Massholdersbach, qui prius miles fuerat, omne predium suum, et quidquid habebat apud Massholdersbach, cum assensu coniugis sue et filiorum ac filiarum suarum eccle- sie beate Marie in Otterburg contulisset, ego rogatus ab.. abbate et fratribus eiusdem loci cum coniuge mea Lutrade, ne in posterum aliqua super hac donatione querimonia vel a suis beredibus vel a meis adversus ecclesiam moveri possit, dictam elemosinam ratam habuimus et eidem ecclesie contulimus, pre-
6
sentis karte testimonio confirmantes cum impressîone sigilK mei, ut beate Marie et fratribus ipsi servientibus illibat» per petuo perseveret. Testes : Ulricus maior prepositus Wormatie, Wernherus et Merbodo fratres eius, Eberhardus de Heimen kirchen, Anselmus et Conradus et Theodericus Stange, milites. Actum anno incarnationis Domini m. cc. vii.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 7, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/3bc19f74-1482-43c3-8daf-3fe4b1bf512e/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success