Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 153, S. 126
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 153, S. 126


В .. decanus totumque capitulum ecclesie Wormatiensis. Omnibus in perpetuum. Quidquid ad laudem Dei omnipoten- tis ac eius genitricis gloriose ecclesiis sive locis religiosis ac Deo dicatis a Christi fidelibus erogatur, ne per pravorum sug- gestiones aut tyranniderh hominum vel alio casu aliquo in posterum valeat irritari, cautum est, ut litterarum suffragio perhennentur. Noverit igitur tam presens etas, quam futura po- steritas, quod Conradus civis Wormatiensis, zelo fidei ac de- votione ductus çenobiis in Schonaugia et in Otterburg legavit curiam suam sitam ante portam Pavonis, que curia solvit do- minis nostris in censu annuatim tres uncias et dimidiam Wor- mat. denariorum, in remedium animarum patris ac matris'sue
117
et anime proprie salutem, ut eorum parentum scilicet suorum et suus anniversarius in prefatis cenobiis memoriter habeatur. Dictam quoque curiam idem Conradus liberaliter resignavit, eamque a predictis monasteriis in signum dominii et legitime possessionis ipsis per ipsam resignationem acquisite sîbi re- concessam suscepit pro tribus unciis et dimidia, Wormatie in festo Remigii annuatim persolvendis nomine pensionis. In cu ius facti robur perpetuum presens scriptum nostre ecclesie si- gillo appenso idem Conradus petiit communiri. Datum et ac tum anno Domini m.cc.lxvi. mense maio.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 153, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/a40156ec-5c27-4807-9c80-d93a03ebbaf8/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success