Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 35, S. 39
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 35, S. 39


In nomine Domini. Decanus et capitulum Nuhusense. Po stens ac presentibus notum facimus, quod cum monasterium de Otterburg censum quendam quinque solidorum ac denariorum quatuor annuatim nobis reddere tenerentur de curtibus suis in Heseloch et in Sanden, et eundem censum nobis distrahere placuisset, abbas et conventus prefati monasterii tribus talentis et quatuordecim solidis a nobis eum redemerunt; et nos eos de cetero a redditione eius absolvimus in perpetuum, consensu pari et unanimi voluntate. Quod ut ratum maneat, et predicti monasterii fratribus nulla possit in posterum querimonia super
30
his oriri, presentem cartam scribi et sigilli nostri testimonio fecimus communiri. Acta sunt hec anno dominice incarnationis M. cc. xx. mense iunio Cirici et Iulitte.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 35, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/3c43d989-bd1c-422d-b9b6-ff95f412c888/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success