Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 146, S. 122
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 146, S. 122


Ego Berlwinus miles de Altzeia dictus Zurna. Litteris pre- sentibus constare cupio universis presentibus et futuris, quod super actione et impetitione, quam habui contra dominum. . abbatem et ecclesiam de Otterburg, ordinis Cysterc., Mogunt. dyecesis, occasione cuiusdam curie site Wormatie super muros, sive occasione sex marcarum, sive occasione pellium bovinarum, sive super omni questione, quam movi dicto domino .. abbati et ecclesie nominate, mediante domino Philippo de Bolandia et Wernhero milite nepote nostro de Altzeia talis est amicabilis compositio ordinata, videlicet quod dictus dominus abbas sive ecclesia in Ottirburg sedecim libras Hallens. usque ad festum beati Andree proximum michi dabunt; quibus ego contentus per omnia in presentia iam dicti domini.. abbatis et quorun- dam fratrum suorum, nec non presente dicto domino Philippo de Bolandia et Wernhero milite antedicto, una cum Beithet collaterali mea et Wilhelmo filio meo, omni actioni sive que- rele, que mihi sive heredibus meis contra iam dictam ecclesiam in Otterburg competebat, seu competere posset, in posterum renuntio manifeste cum debita effestutatione. Ita ut prescripta
113
ecclesia a me vel meis heredibus in posterum super aliquibus actionibus non possit aliquatenus fatigari. Ut autem dicta com- positio firma et stabilis permaneat, presentent litteram super hoc confectam dicte ecclesie tradidi sigillo domini Philippi an- tedicti et meo communitam. Actum et datum anno Domini m.CC.Lxv. in die Galli.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 146, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/3ded947d-08d8-48e3-b2f3-6f70520aef0e/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success