Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 218, S. 175
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 218, S. 175


Iudices sancte Mogunt. sedis. Recognoscimus et tenore pre- sentium publice prolitemur, quod Wilhelmus plebanus de Dyp- pach, Trever. dyecesis, in nostra presentia constituais omnia bona sua tam mobilia quam immobilia, sita in terminis villarum Durrenbach, Daswilre et Warmensrod, Mogunt. dyecesis, cum omni utilitate, qua ea habuit et possedit, pure et simpliciter propter deum et beatam virginem Mariam, genitricem ipsius, ac ob salutem anime sue, et sine omni conditione monasterio in Otterburg, Cysterc. ordinis, predicte dyecesis Mogunt. in proprium tradidit et donavit, ita quod abbas et couventus eius- dem monasterii cum eisdem bonis faciant, ordinent et dispo nant, quod eis et eorum monasterio videbitur expedire. In cuius donationis testimonium et perpetui roboris firmitatem ad petitio
166
nem prefati Wilhelmi plebani presentem litteram sigillo sedis Mogunt. una cum sigillo ipsius . . plebani fecimus communiri. Actum et datum Moguntie anno Domini m.cc.lxxxi. vi. idus ianuarii.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 218, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/d6f408f1-e16f-4564-aefa-1c75296354c2/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success