Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 215, S. 172
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 215, S. 172


Quia faciliter labuntur cum tempore, que fiunt in tempore, humana lubrica memoria, antiquorum decrevit provisio, nec modemorum displicet ingenio, res gestas in occursum futuri scandali litterali expressione, necnon testium subscriptione me
163
morie commendare. Hinc est quod nos Conradus dictus Ruch et Agnes, coniuges opidani Bacheracenses, notum esse cupimus tam presentibus quam posteris, ad quorum notitiam presens scriptum pervenerit, nos bono et libero arbitrio in remedium animarum nostrarum nec non parentum nostrorum vineam no- stram, sitam in Crucebach iuxta cerasum, que Heinrico militi Bacheracensi dicto Hunoni et suis coheredibus decimatur, mo nasterio in Otterburg post obitum habendam sive recipiendam Iegasse seu legationis titulo contulisse, traditam a nobis in manu s viri discreti Wilhelmi plebani in Dypach et fratris Cra- thonis predicti monasterii et ab ipsis nomine predicti monasterii receptam, ipsam tamen vineam contra necessitatem sive neces- saria vite nostre occasione predicte legationis seu traditionis predicto monasterio, quin de ipsa, si necessitas emerserit, quid- quid nobis placuerit, disponere valeamus, nolentes esse aliqua- tenus obligatam. Acta sunt hec in presentia Einolfi militis sculteti Bacheracensis, Petri advocati ibidem, Heinrici de Hein- burge, Nanthoci, Herdeni, Heinrici dicti Kenzelere, Symonis et Petri dicti Uberkin, Dytzelmanni militis, Lamperti, Petri dicti Knode, Crathonis scabinorum Bacheracensium tam Bache- raci quam Dypach commorantium, Heinrici dicti de Flanheim, Dudonis militis, Embriconis de Husen, Arnoldi hospitis, Dudo- nis filii quondam Dudonis militis, Heinrici dicti Hunnonis mi litis predicti et Heinrici dicti Ugel, et Wernheri dicti Guthende, militum Bacheraci commorantium. In cuius rei perpetuam me- moriam et maiorem firmitatem presens scriptum predicto mona sterio a nobis traditum appensione sigillorum honorabilium virorum Heinrici de Crumpach plebani Bacheracensis et Wil helmi plebani in Dypach predicti fecimus communiri. Anno Domini m cc.lxxix. feria ii. proxima post festum beati Martini in iudicio quod Ding vulgariter nuncupatur.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 215, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/3f1821d5-112f-4d17-a29f-1340d6caf012/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success