Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 129, S. 111
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 129, S. 111

Nos Philippus senior de Hohinfels. Universis Christi fideli- bus, quibus littere presentes ostense fuerint, cupimus esse no- tum, quod nos olim ad instantiam fratris Heinrici dicti de Batinheim, qui tunc temporis prefuit curie monasterii in Otter burg, que Bishovesheim nuncupatur, eandem curiam propter varia gwerrarum discrimina et insultus hominum malignorum, quibus eadem curia subiacebat, in nostram protectionem susce- pimus et tutelam, quod tamen de voluntate et consensu.. ab- batis et conventus dicti monasterii non processit. Cupientes igitur pro salute anime nostre, in quantum possumus, precave re ne occasione protectionis huiusmodi nostris heredibus materia relinquatur, aliquid sibi iuris sive advocatie super eandem cu- - riam vendicandi in predictorum fratrum preiudicium et grava men, sub attestatione presentium declaramus, nos in ipsa curia numquam aliquod advocatie dominium habuisse nec habere, ipsamque curiam nobis vel nostris heredibus non teneri ad ali- qua hospitia exhibenda, nec ad vecturas aut angarias, quales- cunque, seu ad alia servitiorum onera, quocumque nomine cen- seantur. In cuius rei testimonium presens scriptum nostro si- gillo duximus roborandum. Datum anno Domini m.cc.lx. nonas aprilis.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 129, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/6a40c494-a718-4751-9824-e32fc10f5711/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success