Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 313, S. 272
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 313, S. 272


Nos Heinricus comes de Spanheim, residens in castro Bo- landie. Tenore presentium publice profitemur, quod in presentia nostri et . . sculteti nostri et . . scabinorum ville Kircheim et aliorum fide dignorum constituti relicta quondam Iacobi militis
263
de Ysenburg, cum duobus ßliis suis Iacobo et Symone, com- municata manu resignando subpignora infra scripta publice sunt professi, quod ex causa iuste venditionis pro quadraginta libris Hallens. legalium et bonorum teneantur religiosis viris . . ab- bati et conventui in Ottirburg, vel infirmario dominorum dicte domus nomine predictorum annuatim in omnem eventum infra assumptionem et nativitatem béate Virginie decem maldra sili- ginis Wormat. mensure perpetue pensionis nomine assignare, ita quod predicti duo filü, videlicet Iacobus et Symon, cum matre ipsorum predicta/duos tantum heredes successive et non plures in subpignoribus infra positis habeant: ut non amplius nec bona nec pensio dividatur, nec etiam ipsi vel heredes ipso rum talia bona possint vendere, alienare vel commutare. Si autem dicta mater cum duobus filiis suis prescriptis, scilicet Ia cobo et Symone, vel heredes ipsorum in posterum in prescriptis negligentes vel transgressores iuvenirentur, ex tunc ipsi religiosi de Ottirburg bona pro huiusmodi pensione subpignorata pote- runt omnino sibi appropriare, contradictione qualibet non ob stante. Sunt autem hec bona, que dicta mater cum suis filiis Iacobo et Symone dominis de Otterburg pro pensione memo- rata obligarunt: In primis sex iugera uffe Byschovesheimer Wege, consultaneus Helfricus miles de Eppilnsheim, et miles j dictus Pater de Kircheim ; item novem quartalia super Quat- bach ; item iiij. super ortis ; item quinque iugera in valle Ulrici ; / item unum iuger retro ortum Rupeiti; item super Staffelsteine i{. iuger ; item и j. iugera super Luzzelbach ; item cum domi- bus et ortis curiam, quam nunc inhabitant. In prescriptorum omnium testimonium nos Heinricus comes de Spanheim pre- dictus, ad petitionem dicte reliete et filiorum suorum Iacobi et Symonis, nostrum sigillum presentibus est appensum. Datum anno Domini m.ccc.iiii. in die omnium sanctorum.
NB. Habemus unam litteram quitancie a fratribus Dominici Sepulchri, quod receperunt a nobis mille libras Hallens. de contractu decime in Kircheim prenotate. Datum anno Dominr M.ccc.vш. feria secunda post festum trinitatis proxima.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 313, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/40e693d2-3fca-47c6-8716-3a14ee642dc0/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success