Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 373, S. 337
Nos Wenzo dictus Beseler, et Wenzo parvus, necnon Pe trus, servus quondam Baldemari villani in Duringebach et paro- chiales in Rockenhusen. Recognoscimus, hoc tenore in publico confitentes, nos, et consequenter heredes nostros daturos et dare debere religiosis viris domino abbati et conventui in Ottir- burg, ordinis Cysterc. Moguntine dyecesis, annuos et perpetuos redditus trium maldrorum siliginis de bonis suis infrascriptis, nobis et nostris heredibus iusto locationis tytulo concessis, sitis in terminis predicte ville Duringebach, que eisdem religiosis ex legatione quondam Bertholdi et Agnetis' coniugum ibi nomine testamenti obtinuerunt (obveneruot), quos redditus eis vel nun»
328
tio i pso rum anno quovis in omnem eventum per mensuram in Borkenhusen currentem inter duo festa assumptionis et na- tivitatis beate Marie virgiuis in prefata villa Duringebach tene- mur presentare. Nobis vero defunctis tres tantum heredes de nostris, hoc est, de quolibet unus, et non plures, ipsis do- minis de predictis redditibus more prescripto perpetuo respon- debunt. Sunt autem hec bona. Primo due pecie vinearum in Gauchesberge; item pecia agri campestris an Kdwilr Wege; item una pecia agri uffe Freche ; item pecia agri anme Sygen ; item pratum in Wetzelburne; item in Durrenhelter Wiese pecia agri, item pratum dictum Meinewiese; item predictorum coniugum domus et curia, cum omnibus eidem curie attinen- tibus. Est etiam hoc adiectum, quod si redditus ipsos aliquando reddere et presentare neglexerimus modo et ordine supradicto, iidem domini statim extunc tollere et attrahere sibi poterunt prescripta bona, quod ufholen vulgariter nominatur, eaque suis usibus tanquam res applicare proprias, nostra seu quorumlibet heredum nostrorum contradictione nichil in coutrarium vali- tura. Testes predicte locationis sunt Iohannes scultetus in Bockenhusen, Rudiperus scultetus in Duringebach ; item Con- radus, Fridericus, olim sculteti in Rockenhusen; item Conra- dus pistor ibidem. In testimonium premissorum omnium et singulorum sigillorum oppidi Rockenhusen predicti et plebani ibidem rogavimus, et rogando impetravimus pendulis solidari. Nos igitur Iohannes scultetus predictus de Rockenhusen, nec- non scabini et iurati ibidem, et nos Emercho plebanus in Rockenhusen propter prescriptorum Wentzonis dicti Beseler et Wenzonis parvi, necnon Petri servi quondam Baldemari in- stantias sigilla nostra huic scripto appendi mandavimus ad cor- foborationem omnium contentorum in eodem. Actum et datum anno Domini m.ccc.xx. in die beati Iacobi apostoli.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 373, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/431fb0a1-8441-4991-9227-a229fa3b0f6f/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success