Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 303, S. 263
Iudices Wormatienses. Ad universorum notitiam volumus pervenire, quod in nostra constituti presentia Conradus Hus mann de Bertheim et Gertrudis uxor sua legitima recognove- runt et in figura iudicii confessi sunt publice se iusto locationis et concessionis tytulo bona infra scripta pro religiosis viris . . abbate et. . conventu monasterii Ottirburg, ordinis Cysterc. Mogunt. dyecesis, conduxisse pro pensione annua trium mal- drorum siliginis mensure Wormat. danda et assignanda eisdem annis singulis, quamdiu vixerint infra duo festa assumptionis et nativitatis beate Virginie; videlicet in Hundeschutze duos ior nales; item in Setzen unum iornalem; item in Galgengrunde iornalem cum dimidio; item super Emmeden dimidium iorna lem, in terminis ville Bertheim sita ; de quibus dicti. . coniu- ges census sive precarias dabunt, siquas dari contingat : et pro huiusmodi pensione danda et assignanda, ut est premissum, bona infra scripta manu communicata eisdem abbati et.. con- ventui pro subpignore obligarunt, videlicet tres iornales, cum dimidio agri campestris in Gebackere contra Rot am; item unum iornalem super Hange, ita sane quod ambobus defunctis iugera subpignorata cum prescriptis iornalibus quocunque modo cum frugibus inveniantur, ad prescriptos religiosos pertineant in te- stamentum auimarum suarum, contradictione aliqua heredum
254
suorum non obstante. Est etiam hoc adiectum, quod si dicti.. coniuges aliquo annorum in solutione dicte pensionis negligen tes inveniantur, quod ipsi.. abbas et.. conventus bona sua cum bonis subpignoratitiis tollere possint et debeant, et ea tamquam propria suis usibus applicare, contradictione aliqua non obstante. In cuius rei testimonium presentes litteras sigillo curie nostre ad rogatum . . coniugum predictorum dedimus si- gillatas. Datum anno Domini m.�?�?c.iш. feria ш. post domi- nicam Reminiscere proxima.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 303, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/421abf50-8bf5-4041-8c63-1dbacc57bbcb/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success