Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 13, S. 19
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 13, S. 19


Fridericus Dei gratia Rffianorum rex, semper Augustus, rex Sicilie. Confirmando ecclesiis Cysterciensis ordinis bona quecunque, iusto acquisitionis tytulo, sive emptione sive fide- lium largitioue acquisita, et in his pacem eis perpetrando, et in futurum contra malitiam perversorum hominum premuniendo, confidimus ipsorum orationibus Deo commendari et regnum temporale nobis confirman et consequi posse sempiternum. Ad notitiam igitur omnium fidelium nostrorum, prescntium et futu- rorum, volumus pervenire, quod Ulricus quondam maior pre positus Wormatiensis ecclesie, quedam bona, videlicet in Sant bach, cum iure patronatus ecclesie ipsius ville, que eum iure contingebat, cum adhuc viveret, liberaliter contulit ecclesie in Otterburg. Eo vero mortuo frater suus Wernerus Kolbo eadem bona sibi protestative usurpavit ; postmodum vero recog- noscens se iniuste fecisse, et iam dicte ecclesie vim et iniuriam intulisse, ductus penitentia in presentia nostra, dum nos esse
10
mus apud Lutram constituti, prefata bona in Santbach cum iure patronatus ipsius ville ecclesie, sicut ipse Ulricus maior prepositus Wormatiensis adbuc vivens tenuit et antedicte eccle sie in Otterburg contulit, resignavit et per manus nostras red didit. Nos igitur hanc donationem ratam habentes, ipsam pre sentis scripti publici et auttentici confirmamus. Statuimus igitur et regia precipimus auctoritate, ne aliquis prenotatam ecclesiam in Otterburg in prefatis bonis in Santbach molestare presumat vel aliquomodo inquietare. Quod qui facere contumaciter ad- temptaverit, iram et indignationem nostram se sciat incurrisse.
Huius rei testes sunt: Theodoricus Treverensis archiepis- copus, Conradus Metensis et Spirensis episcopus et imperialis aule cancellarius, Ludovicus comes Palatinus Reni et dux Ha varie, Theobaldus dux Lutaringie, comes Albertus de Eber stein, comes Sibertus, comes Fridericus de Liningen, comes Heinricus de Geminoponte, Wernherus de Bolanden dapifer imperii, Philippus de Bolanden, Waltherus pincerna de Sci- pha, Anshelmus de Iustingen marscalcus imperii, Reinhardus de Lutra et alii quam plures.
Datum apud Lutram, anno dominice incarnationis m. cc. xv., iш. kal. iunii, indict. ш.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 13, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/fc3b9c2f-718d-4105-8d1c-7a7c0cc1830f/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success