Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 54, S. 52
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 54, S. 52


G. humilis abbas cenobii Otterburgensis. Omnibus, ad quos praesens scriptum pervenerit, salutem in vero salutari. Notum sit tam presenti etati quam future posteritati, quod Mar garetha, vidua de Dydensheim, bona illa, que maritus suus bone memorie Wernherus ecclesie nostre pro remedio anima- rum suarum contule/at, nobis absolute resignavit, ne si forte in eius possessione usque ad mortem eius remanerent, a cog- natis eius forte super his impeteremur, et sub hoc pacto, ut annuatim eidem viginti modios siliginis et carratam et dimidiam puri vini et dimidiam rufi de meliori vino in Dydensheim Spire expensis nostris presentemus, et quinque arietes castratos et modium nucum et medietatem fructuum apium iam ibidem exi- stentium, et duo maldra caseorum, et in secundo anno pelli- cium novum ovinum et bottas. Si vero pactum culpa nostri ex aliqua parte ei fuerit diminutum, ipsa primo ad abbatem dicti loci, quicunque sit Ule, recurret, movendo querimoniam de illata sibi iniuria; quodsi infra sex ebdomadas retractatum et emendatum non fuerit hoc, ipsa potestatem habebit obligandi curiam nostram Ormensheim pro centum marcis puri argenti, et in penam negligentie domini maioris ecclesie et aliarum conventualium ecclesiarum Spirensium centum marcas sine di- minutione percipient. Ut autem hec rata et inconvulsa per
43
maneant, presentem paginam sigillo nostro et maioris ecclesie, sancti Germani, sancti Widonis, sancte Trinitatis in Spira feci- mus insignari. Acta sunt hec anno Domini m. cc. xxx., indic- tione ш. Terminum solvende pensionis supra neglectum in festo Martini constituimus.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 54, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/467cd5ba-6ebb-47ef-9e49-ab2f11b934cc/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success