Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 358, S. 319
Decanus ecclesie Cellensis, iudex monasterii Ottirburgensis a sede apostolica delegatus. Litteris presentibus publice pro- testamur, quod constituti in nostra presentia Wiknandus et Irmela, coniuges legitimi de villa Alsenzen, viva et aperta voce sunt professi, se pro religiosis viris abbate et conventu in Ottirburg conduxisse quedam bona eorum, sita in terminis dicte ville Alsenzen secundum omnem tenorem littere sigil- late et eisdem coniugibus ab ipsis religiosis tradite, quam vidimus et legimus, cuius tenor talis est: Nos frater Iohan- nes, dictus abbas et conventus monasterii in Ottirburg, ordinis Cysterciensis Moguntine dyecesis, tenore presentium publice profitemur, ad omnium notitiam devenire cupientes, quod nos dilectis nobis in Christo Wigmanno et Irmele, coniugibus de Alsenzen, necnon suis heredibus concessimus sive locavimus iusto locationis tytulo bona nostra infrascripta, sita in terminis predicte ville Alsenzen, que olim fuerunt Wenzonis de dicta villa, rite autem sub habitu laycorum recepti in Ottirburg, videlicet pratum situm in Wiesenbach an der Auwen, consul- tanei domini de Ottirburg; item pratum dictum Smalwiesen, situm in eadem valle; item domum cum orto, sitam ex oppo sito nostre curie in Alsenzen ; item unum iuger agri campe- stris, situm apud eandem domum, consultanei domini de Ot tirburg; item pratum, situm an Alsenzer Brucke, consultaneus Erenfrit; item pratum, dictum Diffen Wiesen, consultaneus Iohannes de Wartenberg; item im Lonsfelter Wege duo iu
310
gera, consultanei domini de Otterburg; item duo iugera con tigua agris nostris prope molendinum nostrum ibidem; item unum iuger an me Hoîenwege; item unum iuger an me Se lande; item if. iuger, situm an der Auwen; item duo iugera, sita an Wiesebecher Velde, consultanei Herburdus et Wenzo; item in Baumgart unum iuger; item dimidietas bonorum, que quondam fuerunt Heinrici dicti Keller, iure hereditario in per- petuum possidenda pro sex mal. siliginis et decem malt. avene, Lutrensis mensure minoris, annis singulis infra duo festa as sumptionis et nativitatis beate Marie virginis in omnem eventum grandinis, exercitus, frugum decrescentie nobis in curiam no- stram in Alsenzen sine nostro dampno presentandis. Census etiam et precarias vel quidquid de predictis bonis datur nunc, vel in futurum dari contigerit, predicti coniuges et ipsorum heredes post eos totum solvent, pensione nostra predicta pro pter hoc in nulla minorata. Preterea prefati coniuges seu ipso rum heredes non habebunt unquam potestatem predicta bona nostra vendere, scindere vel alienare, sed apud unum heredem manebunt semper indivisa. Pro cautela vero presentationis dicte pensionis nobis faciende, ut predicitur, dimidietatem prati, quod dicitur die Wierbelechte "Wiese, consultanei domini de Ottir- burg ; item dimidietatem inme Rore, consultaneus Dyzo Schei- der; item dimidietatem prati zume Soppe, consultanei domini de Ottirburg; item iuger situm in Ganenbach, quod fuit Scheu- cheln, consultanei domini de Ottirburg ; item unum iuger situm an Unesbecher Wege, in duabus partibus consultaneus Steihe- ler, pro se et suis heredibus nobis et nostre ecclesie subpignoris et ypothece nomine obligarunt. Itaque si redditus ipsos nobis reddere neglexerint, ordine supra dicto, ex tunc bona nostra predicta cum subpignoribus antescriptis tollere et attrahere no bis possumus tanquam propria, contradictione qualibet non obstante. In quorum omnium robur et testimonium nostrum sigillum presentibus est appensum. Datum et actum anno do mini M.ccc.xiii. in assumptione virginis Marie. Nos G. decanus predictus ecclesie Cellensis profitentes predicta omnia et singula esse vera, ad rogationem predictorum coniugum Wiknandi et Irmele nostrum sigillum apposuimus huic scripto. Datum anno et termino, ut est dictum.
311
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 358, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/81d35acb-2cca-4542-b3cc-7325ef44e522/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success