Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 120, S. 103
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 120, S. 103

Noverint universi presentium inspectores, quod ego Phi lippus de Hoenfels, ductus pietatis affectu, curiam et omnia bona tam in agris quam vineis, que Heinricus miles de Bi belnheim cognomento Cigeln et Agnes uxor eius communicata manu .. abbati et conventui in Ottirburg pro animabus suis ac parentum suorum testamentaliter in predicta villa Bibeln heim legaverunt, de consensu et voluntate Philippi et Wern- heri filiorum meorum, nec non et aliorum heredum meorum libera penitus et absoluta permisi, ita ut de cetero in Ulis bonis quidquid me ex iure advocatie contingeret, vel exigi a meis nuntiis deberet, nec a me vel heredibus meis ulterius exigatur, sed quieta et libera libertate omnia possidebunt. Testes: Philippus de Falkenstein, Marquardus scultetus de Op pinheim, Gotzo filius Boches, Eberhardus Fulleschuszele, Hein ricus et Herbordus de Cungernheim. Hec igitur ut rata et inconvulsa permaneant, sigillo meo et cognati mei de Falken stein confirmavi. Datum Wormatie, anno Domini м.�?c uш., Dyonisii martyris.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 120, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/4908b897-debf-401b-9ed3-bdbd9af22f8f/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success