Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 341, S. 303
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 341, S. 303


Nos Dei gratia abbas et conventus monasterii de Prum- men, ordinis sancti Benedict! Treverensis dyecesis. Litteris pre- sentibus publice profitemur et notum esse volumus tam presen- tibus quam futuris , quod nobilis vir Otto de Bolandia et Lo redda sua collateralis mediam partem decime maioris et minute, excepta decima vini, in villa Albisheim, Mogunt. dyecesis, in feodum sibi concessam ab illustri domino Friderico comite de Lyningen tanquam minor vasallus habuit, quam partem decime predictus comes de Lyningen a nobis sibi concessam perpetuo in feodum tanquam maior sive principalis tenuit hactenus et possedit, in nostra presentia constitutus predictam mediam par tem decime cum omni utilitate et iure, quod idem Otto de Bolandia in ea habuit hucusque, ex causa venditionis pro sep- tingentis et viginti libris Hallens. contracte de prefati comitis domini Friderici de Lyningen consensu et libera voluntate, sicut in eius litteris vidimus contineri, in .. abbatem et conventum monasterii de Otterburg, ordinis Cysterc. Mogunt. dyecesis, transtulit simpliciter et de plano. Nos vero attendentes pium esse et favore subnixum, quod cum decime, que divini iuris esse noscuntur, detinentur a Iaycis, ad usum ecclesiasticum re- vertantur, venditioni prenotate et translation! medietatis pre- dicte decime nostrum consensum plenarium adhibemus, trans- ferentes omnem utilitatem nostram et ius quo ad decimam totaliter in prenotatos . . abbatem et. . conventum monasterii de Otterburg et ipsorum successores perpetuo possidendam, et volumus ipsam translationem vallatam esse perpetua firmitate ; maxime cum iuri ecclesie nostre in nullo omnino preiudicium vel dispendium generetur, eo quod predictus Otto de Bolandia in restaurationem et recompensam predicti feodi, quod a pre- fato comite obtinebat, et idem comes a nobis, ut predictum est, habuit, quartam partem castri in Bolanden et vineam suam dicto castro contiguam nobis et sepedicto . . comiti de Liningen loco memorati feodi resignavit, et a predicto comite sibi per petuo in feodum concessam recepit, prout in prefatis eius lit teris continetur. Quam partem castri cum vinea acceptayimus,
294
recognoscentes per assignationem partis eiusdem cum vinea re- compensam sufficientem nobis et meliorem fore factam, et earn prenotato comiti de Lyningen cum vinea loco memorati portio- nis feodi tanquam maiori sive principal! vasallo habendam con- cedimus titulo feodali. Ne igitur propter malitiam hominum, que de die in diem non decrescit, . . abbas et . . conventus monasterii de Otterburg sepedicti vel ipsorum successores aliqua molestie vel turbationis seu impetitionis nebula in posterum agitentur, nos nomine nostro successorumque nostrorum renun- tiamus omni iuris auxilio canonici et civilis, consuetudini, sta- tuto, privilegiis, in integrum restitutioni et aliis quibuscunque, que opponi vel obiici possent contra predictas venditionem, translationem, permutationem et formam earundem, et contra presens a nobis super premissis traditum publicum instrumen- tum, quod in memoriam predictorum omnium et testimonium sepedictis . . abbati et . . conventui monasterii de Otterburg sigillis nostro ac nostri conventus dedimus communitum. Da tum anno Domini m.ccc.гx. feria vi. proxima post festum puri ficationis Virginis gloriose.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 341, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/4e99e496-8001-4124-8c90-e412352d8114/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success