Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 280, S. 236
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 280, S. 236


Nos Iacobus miles dictus Stange. Tenore presentium con stare volumus universis, quod discordia, que versabatur inter dominum Godefridum infirmarium dominorum de Otterberg ex parte una, et Erpbonem de Balborn ex parte altera in iudi- cio domini nobilis comitis C .. irsuti de Rockenhusen in villa Guntzwilre, taliter est discussa et finaliter terminata, videlicet quod predictus Erpho et uxor eius et cuncti eius heredes in prefata villa Guntzwilre super aliquibus bonis vel possessio- nibus nullam omnino habeant iurisdictionem, sed eam, quam aliquando habuerunt, predicto infirmario ex causa venditionis in prefate ville Guntzwilre iudicio resignarunt. Super quibus idem Erpho suam iniustitiam recognoscens, omni suo iuri in nostra presentia secundario abrenuntians, se taliter obligavit, quod quicunque heredum suorum vel etiam ipsemet, si sepe- . dictum infirmarium, vel alterum sibi succedentem occasione
227
predictorum bonorum aliquando impugnaverit, ad duas libras, videlicet nobis unam, qui ex parte sculteti Lutrensis ibi pre- sedimus, aliam vero consulibus, quibus predicta causa fuerat commissa, irrevocabiliter sit astrictus. Huius rei testes sunt Merbodo de Odenbach, Iohannes de Rockenhusen, qui ibidem fuerat ex parte dapiferi Petri et Friderici sculteti, plebanus de Rorbach, С .. scultetus de Gunzwilre, Syfridus et Rudol- fus et Marquardus fratres , H . . filius Hugonis, Gudelmannus Longus et frater suus Heinricus, et H .. dictus scultetus et alii quamplures fide digni. Et nos cum predicte cause inter- fuerimus, ad instantiam et petitionem prefati Erphonis nostrum sigillum presentibus duximus apponendum. Datum et actum anno Domini m cc.xcix. in crastino beati Francisci confessoris.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 280, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/d3a43987-0639-4059-b995-623b87ca26ca/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success