Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 123, S. 107
Alexander episcopus, servus servorum Dei. Dilectis filiis abbati et conventui de Otterburg, Cysterc. ordinis, Mogunt. dyecesis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per solliciludinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus inclinati, sepeliendi in monasterio vestro illorum corpora, qui sepeliri apud vos eligunt, cum de- cedunt, dummodo non sint publici usuarii, vel vinculis excom- municationis astricti, vel alias interdicta sit eis ecclesiastica se pultura, liberam vobis concedimus facultatem auctoritate vpre- sentium, salvo iure ecclesiarum parochialium, a quibus mor- tuorum corpora assumuntur. Nulli igitur omnino hominum liceat etc. Datum Laterani, vii. idus ianuarii, pontificatus nostri anno ii.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 123, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/5566150e-ff51-4675-8af4-c879115f7d2e/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success