Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 90, S. 78
Consules universique cives Wormatienses. Notum fieri vo- lumus universis presentium seriem inspecturis, quod Rudolfus
69
dictus de Sulza noster concivis et Margaretha uxor sua commu- nicata manu et consensu unanimi, filio ipsorum Heinrico etiam consentiente, septem iurnales vinearum minus quartali apud Ufstein sitarum ecclesie beate Marie in Otterburg pro anima- rum suarum ac parentum suorum remedio contulerunt, resig nantes ipsas vineas in manus domini Walthelmi nunc abbatis ecclesie memorate, et recipientes de eiusdem abbatis manu usumfructum usque ad terminum vite utriusque habendum pro annuo censu unius ame vini, nuntio curie, quam habet pre- dicta apud nos Wormatie, annis singulis presentande, in signum et recognitionem dominii de eisdem vineis ad supradictam eccle- siam pertinentis, defunctis autem ambobus coniugibus preno- minate vinee ad antedictam ecclesiam de Otterburg cum usu fructu vite perpetuo devolventur, Heinrico ipsorum filio nichil iuris babente in vineis sepedictis.
Testes sunt: David et Wolframus milites, Conradus Dy- rolfi, Heinricus Richeri nunc magister civium, Wosselinus, Ebirhardus de vico Lane, Heinricus Cyppura, Heinricus Holt- mud, et Conradus de Arbore Rosarum consules, Wernherus. retro monetam, Marquardus Buso, Edelwinus, Wernherus Di- rojfi, Engelfridus Margravius, Iacobus Richeri dictus Rex, Enkelmannus pistor et Conradus de Pedersheim, et Dytzo de Karlebach, nostri concives, et alii quam plures.
Nos quoque in testimonium et memoriam premissorum presens scriptum rogatu tam .. abbatis quam . . coniugum pre- fatorum sigillo civitatis duximus roborandum. Actum anno Do mini m. cc. xLix. in dominica qua cantatur Gaudete in Domino semper.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 90, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/8f90158b-5f42-405b-a4ff-65ed1ea37f8a/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success