Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 108, S. 92
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 108, S. 92


In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Theodoricus dictus Dytzo de Wachenheim et uxor mea Hedewigis. Tenore presentium protestamur et notum esse volumus omnibus has litteras inspecturis, quod nos dilectis in Christo domino Wal- thelmo abbati et conventui de Otterburg, Cysterc. ordinis, Mogunt. dyecesis, censum nostrum, duos scilicet solidos et obolum unum denariorum Wormatiensis, quos nobis ecclesia de Otterburg singulis annis de curia sua in Bockenheim per- solvebat, pro quatuor libris et dimidia novorum denariorum
83
Wormat. communicata manu vendidimus iure legitime vendi tionis, ita duntaxat, quod ecclesia de Otterbarg absque ulla calumpnia et contradictione omnium heredum nostrorum pre- fatum censum libere et absolute debeat iure perpetuo possi- dere. Acta sunt autem hec anno Domini Bf.cc.lili., viii. kal. aprilis in Bolandia, in facie ecclesie coram domino Wernhero et filio suo domino Wernhero de Bolandia, presentibus man^ sionariis de Wachenheim, qui testes sunt emptiouis prelibate Wolframus scultetus de Wachenheim, cuius tempore ipsa em- ptio facta fuit, Heinricus Iacobar et frater eiusdem Wernherus Iacobar, Conradus filius Berthradis de Wachenheim, Berthol- dus der Munnesheimer, Conradus frater domini Berthelmanni, Didericus de Horgeheim, qui duxit viduam Nebelungi Morhe, Hartungus Scheide, Gotfridus Rufus de Wachenheim et alii quam plures. Ut autem hec acta robur debitum obtineant per petue firmitatis, ego Theodericus de Wachenheim et uxor mea Hedewigis, proprio carentes sigillo, petivimus presens scriptum sigillo dominorum de Bolandia roborari.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 108, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/5dcdb72b-09c5-45bf-bb6e-19ef3da23299/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success