Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 436, S. 409
Heinricus Dei gratia sancte Moguntine sedis archiepiscopus, sacri imperii per Germaniam archicancellarius. Universis Christi fidelibus, ad quos presentes littere pervenerint, salutem in eo, qui est omnium vera salus. Quam, sicut ex sufficienti accepi- mus testimonio, quod monasteria in Otterburg, sancti Iohannis prope Alzeiam et in Syon, ordinis Cysterc. nostre dyecesis, ca ritativa subsidia vel alia qualitercunque per felicis recordationis predecessores nestros archiepiscopos Moguntinos per civitatem et dyecesin Mogunt. imposita, minime solverint, licet ad eorum solutionem faciendam compulsa fuerint hactenus et coacta. Nos igitur predicta monasteria ob favorem religionis in eorum liber- tatibus confovere volentes, et ut persone religiose predictorum monasteriorum, Deo famulantes, eo melius vite habere valeant sustentationem, a solutione subsidii seu subsidiorum huiusmodi per nos propter gravia debitorum onera, quibus nostra est ec- clesia onerata, impositorum seu in futurum imponendorum exe- mimus et eximimus in nomine Domini in his scriptis. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum Eberbach iiii. kalend. augusti, anno Domini m.ccc.xxxviii.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 436, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/67ebdda3-821b-4b86-af42-3637cc78ee2b/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success