Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 73, S. 65
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 73, S. 65


Nos Theodoricus miles de Wachenheim et Hedewigis uxor mea. Ad universorum notitiam volumus pervenire, quod nos gratia sancti spiritus illustrati dilectis nobis in Christo viris re- bgiosis domino Gerhardo abbati et conveatui de Otterburg, ordinis Cysterc. Mogunt. dyecesis, communicata manu tradidi- mus in elemosinam sex maldra siliginis Wormat. mensure in bonis nostris sitis in villa Harwesheim pro animarum nostrarum ac~l$mñium progenitorum nostrorum remedio salutari, que sci licet bona ad jaos a patre nostro pie memorie Theodorko de Eiselntheim iure hereditario devenerunt, annis singulis perci
66
pienda tamdiu, quousque nos vel nostri heredes viginti talenta Wormat. denariorum demus dominis antefatis, de quibus de- nariis pro conventus solatio comparabunt bona aliqua, ut de illis eisdem in nostro anniversario serviatur. Et ita sane, quod post donationem dictorum denariorum nos vel nostri heredes a predictis sex maldris erimus absoluti. Quia sigillum proprium non habemus, presentem litteram in robur pêrpëtûum prémls- sorum a domino nostro comite de Liningen petimus communiri. Nos Fridericus comes de Liningen ad petitionem predictorum coniugum Theodorici et Hedewigis, eo quod dicta villa in nostra , comitia sive advocatia sit sita, sigillum nostrum ad firmitatem perpetuam duximus apponendum. Datum anno Domini m.cc.xlii.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 73, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/5f990945-5c82-4578-baea-17839bb5b257/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success